# Epitome Galeni operum 156

Galenus, Epitome Galeni operum, PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/156

Quapropter haec duo capita ipsius, deorsum procurrentia, sequeris: quippe quae in idem coeuntia, hunc musculum generant, qui alte ri, sed minori musculo, subdito (à quo etiam cubi tus flectit) iuxta cubiti articulum insidet, radioque ualido tendine adnascitur, ac totum flectit articulum. At uerò ut duo musculi anteriores sunt qui cubiti articulum flectunt, sic tres alij connexi inuicem, extendunt hunc ipsum. Vbi igitur musculum internis partibus brachij iniectum sustuleris, duo principia musculorum totam manum extendentium conside rato: quorum alterum ab humili costa scapularum non tota, sed ex dimidio ferè ipsius partis superioris prodit: alterum uerò ex posteriori brachij regione, subter caput. Hęc iam procedentia, in brachio coeunt: deinde per tendinem latum, cubiti tuberculum ingrediunt. Iam uerò si disiunctam utramque muscu li partem attrahis, totam extendi manum ab utro que uidebis, hoc discrimine inclinationis ad laus facto, quòd prior in exteriora, secundus intrò obliquè deflectat. Cęterum sub hoc, alius delitescit totus carnosus musculus, brachij os ambiens, qui secundo adunitur adeò, ut particula ipsius esse planè putetur. Quem si tendas musculum, interim recta & indeclinabilis circa cubiti articulum intensio fieri uidebitur: nonnunquam intrò paululum emergere. Dicti itaque mihi iam sunt, om nes totius manus musculi.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
