# Epitome Galeni operum 158.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 158.1 to 158.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/158.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/158.1

Maximus igitur ille femoris musculus, rectis & posterioribus fibris suis coxę articulum flectit. Iis autem quae in lateribus ad pubis os perueniunt, obliquum ad interiora totius femoris motum administrari deprehendes. Hunc itaque à toto pectinis osse resecans, abstineto ab eo qui in illius foramen inseritur: necnon ab alio humili musculo, quem in hisce animalibus semper liuidum uidimus, orientem ex inferioribus pectinis ossis partibus, à quo obliquus intrò motus coxę prae tatur. Praeter hunc est & alius musculus ex superic ribus lumborum, iliumque ossis partibus ortus, atque descendens. Quocirca solus lumborum muscu lus conspicitur triplex. Quippe interna sui parte, per ualidum tendinem, in illam partem descendit, ubi pectinis os coxę commissum definit. Externa autem altero tendine breuiore & tenuiore, ilium ossi insi nuatur. Alia denique ipsius pars, quae media inter neruea filamenta descendit, tendinem quendam producit exiguo trochanteri adhaerentem: qui ten lo manifestè intrò flectit femur, erigitque. Profectus autem ad exteriores musculos, uniuersos compe is, qui femoris caput ambientes, in magnum trochantera immittuntur. Quorum primus sub cute summa positus est, ex tota illum ossis spina recta procedens: ac partim quidem carnosus, partim in membranam quandam degenerans. Incumbit hic musculus ijs ossis ilium partibus, quae magis eminent, & obliquè retrorsum spectant: caeterum spi nalium musculorum extremo connexus est. Vbi ue rò hoc eius membraneum desinit, alius exortus carnulentus occurrit, è regione primi, qui ex ilium osse emergere dictus est. Auferendus igitur is obtu siori scalpello est, sed ita, ut deorsum uersus, fibras ipsas sequaris: similiterque circumpositae carnes circuncidendae: sic enim femoris caput dete ges, & bipartitum musculi finem inuenies. Musculus igitur hic, retrorsum abducendo, femur extendit, per insertionem quae è directo fit capitis, tum ex coccygis osse, tum ex coxarum osse enascentis, idque femur ipsum paulùm in exteriora declinans. Ve rùm altero eius extremo dilatato, in latus magis femur sursum uergit. Ambobus autem simul tensis, perfectissimam totius membri extensionem conpicies.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
