# Epitome Galeni operum 158.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 158.5 to 158.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/158.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/158.5

Vbi hunc sustuleris musculum, alius uaens & omnino carnosus occurrit, qui ex tota propemodum ilium ossis sede progrediens, uicinis etiam ossibus simul incumbit. Cuius tendo uertici magni trochanteris inseritur, adeoque ulte ius adhuc ad anteriora procedit. Caue autem dum hunc musculum incidis, ne cum eo confundas quen dam alium exiguum, qui ab externis infernisque lai ossis finibus ortus, femur retrorsum erigit, cum eui ad interiora deflexu. Porrò alius inibi musculus, colore liuido, delitescens, grandi quoque mu sculo subiacet, ex interiorib. simul & lateralibus lati ossis partibus ortus. Atque hi sanè tres muscu dibzy G Goo li in magnum trochantera ingrediuntur. Ab his alij duo conditi planè, introrsus femoris caput de torquent, per ualidos tendines in grandioris tro chanteris sinum inserti: quorum uterque ex osse pu bis procedit. Numerosus autem musculorum exor tus à foramine quod in pectinis osse est, ad uicina loca exporrigitur. Porrò exteriorem musculum facilè ab ossibus ipsis dissolues.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
