# Epitome Galeni operum 160.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 160.1 to 160.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/160.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/160.1

Habent etiam & lu praepositum ligamentum ex fibula ad calcem ipsam pertinens: quo soluto, tres neruosas musculorum spectabis exilitates, quae cognatas inuicem propa gines obtinent. Quarum prima, quę ex supernis fibulae partibus ad infimum pedem pertingit, ex tenuibus ligamentis carni connexis efficitur. Se cunda, ubi eius quę prius dicta est, caput definit: & ipsa non multum post principium in tendinem ro tundum degenerat, gracilis tota existens. Tertia ue rò quę totum pedem efficit simum, ex reliqua fibu lae parte procedit. Haec itaque pedem eleuat, simul & extrorsum declinat. At prior illa, quae & in magnum descendit digitum, introrsum ducit. Verùm utraeque simul tensae, indeclinabilem pedis eleuationem moliuntur. Hoc modo etiam ex musculis quipedem retrorsum agunt, uterque in latus sensim declinat: ambo autem simul directè pedem ducunt retrorsum. Alius uerò incognitus musculus in arti culo poplitis delitescit, quem inuenies ablatis posterioribus musculis ad suram porrectis: cuius caput si tendas, tibia flectitur. In pede quatuor mu Pedis musculorum genera quatuor sculorum sunt genera: tria quidem infra pedem, unum supra, in aduersa tarsi parte, quod duos complecti tur musculos, qui obliquos motus quatuor digi tis subministrant. Qui sub pede habentur, septem & hi, cum septenis qui in manu uisuntur, conue niunt, singulos digitos in obliquum mouentes Quorum duo enati à tarsi ossib. magnum & paruum pedis digitos plurimum ab alijs abducunt. Alij quatuor in inferioribus partibus parui sunt mu sculi, qui ex tendinib. digitos flectentibus, priusquam exactè scindantur, procedunt: quorum munus est, medium uniuscuiusque digiti articulum flecte re. Septimus musculus is est, qui pollicem indic adducit. Duo alij musculi subter pedem ossibus adhaerescunt, atque cuiusque digiti primo praepositi articulo, leuiter ipsos flectunt, simul quidem pari actione functi, priuatim autem uterque in latus sensim declinans. Consectis his musculis, nullus pręterea ex ijs restat, qui in toto crure consistunt. Considerare autem oportet omnium articulorum, quos detexeris, ligamenta.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
