# Epitome Galeni operum 161

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/161

Sensum & motum non ab ijs dem neruis di spensari singui in digitis. Manum tota ea sanè unà tendines subiectos constringunt, atque ossa ipsa committunt. Sunt quatuor ligamenta alia, quae ueluti nerui quidam cartilaginei, talum ipsum ambientibus ossibus colligant, eandem proportionem habentia cum ijs, quae cox & genu articulum in imo coniungunt. Ita siqui dem & in pede talo quatuor ossibus confirma to, ligamen cartilagineum creatum est, extrinse cus ad fibulae os, intus ad tibiam, inferius ad cal cem: sicuti in priori etiam parte ad os scaphoades. Atque in uniuersum omnia tarsi ossa ualido l gamento in imis comprehenduntur. Nunc uerò super est, ut de unguibus aliquid etiam dicamus. Vngues igitur ossi, neruo, cuti, & carni adnascuntur: haudquaquam ex his ipsis eorum substantia conflatur, quod nonnulli putarunt. Nam sin gulae partes similares, ex materia quae animant subiecta est, tales à natura finguntur, quales sunt. Neque enim ex brachio cubitus, perinde ut neruus ex cerebro, oritur. Quippe non parum diffe 20 runt, cohaerere cuipiam, & ex illo oriri. Nam quod ex aliquo nascitur, ceu propago quaedam substantię illius à quo nascitur, similis speciei esse oportet cum origine sua. Sic igitur nerui ex substan tia cerebri propagantur. Vngues autem non ex stunt extremi internodij digitorum soboles, sec diuersa essentiae species est. Coniunxit autem na tura illos extremis terminis digitorum, ualide ligamento: idque ipsorum radici, extrinsecus quidem cutim apponens, intrinsecus autem carnem 3 subdens. Caeterùm in radices ipsorum, non modò neruus, sed arteria etiam & uena porrigitur unde sensum, uitam, & alimentum, sicuti aliae partes, accipiunt: quarum nulla ex trium horum ua sorum temperie aut coitu conflata est

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
