# Epitome Galeni operum 162.1-5

Galenus, Epitome Galeni operum, 162.1 to 162.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/162.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/162.1

Manus extretur cutim ipsam per se solam acutiore scalpello à masubdita membrana, quam uenae cutem nutrientes permeant, separare oportet, ubi prius eius pilos abraseris: promptius siquidem depilem, quàm pilosam, incides. Detracta cute, uenas, neruosque membranae intextos expendas: nerui tamen in macilentis quàm in obesis euidentius ap parent: sicuti & uenae in ijs qui sanguine abundant. Semper autem radicem neruorum, atque lationis modum, meminisse conator, ut si quando cogaris incidere, iuxta longitudinem ipsius lationis sectionem ducas, à radicibus quamlongissi Sectio quo modo administranmè abscedens: hoc enim pacto, uel unum, uel nullum da. neruum intersecueris. Sin autem transuersum scalpellum admoueas, multos simul diuides. ExteNeruorum bra riorum igitur neruorum qui in brachio sub cute chij externori summa uersantur, hi quidem à neruo, qui muprigines sculum, à litera O, quam imitatur, Deltoidem di ctum, iuxta caput brachij intercurrit, ueluti à ra dice quadam oriuntur, atque ex imo prodeuntes, pilorumque modo praetenues, uario plexu, per summa brachij, paulò ultra cubitum disseminan tur. Hi autem, qui illinc usque ad extremam manum procedunt, à maximo neruorum omnium perti nentium ad brachium, qui & posteriores musculos intertexit, & ad exteriorem membri regionem permeat, cubitique articulo inseritur, propagan tur. At uerò anterior cutis, neruulos accipit, superiori quidem parte, ex primo ortu secundi nerui, inter eos qui de spinali medulla in brachium porriguntur: inferiore uerò, ante cubiti articulum ex alio quopiam spinali. Sed internam, posterioremque brachij cutem uniuersam, adusque scapularum, quae ibi sunt extrema, alius quidam neruus interreptat, ex secundo intercostali interuallo per axillam, sicuti & alij omnes, in brachium ipsum porrectus. Ac oportet cum qui clarè ipsos contueri uelit, musculum paruum anatomicis praeter40 missum, prius incidere.* Iam uerò glandibus etiam, membranis, uasisque ab axilla exemptis, amplae magnitudinis per profundum exporrigun tur nerui. Initium porrò sectionis facies propter uenam humeralem, eumque musculum qui inter brachij lacertos anteriores, duo quidem habet capita, nerueam uerò propaginem in radij principium immittit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
