Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 163
Unproofread scanNot analysed yet
Qui neruus cum ipsis uasis in magnos brachij musculos propagatur, à quibus extenditur articulus cubiti, atque magnos sui ramos utrisque ipsis transmittit, obliquus in externam partem emergens. Vbi ue rò effertur paulò supra articulum cubiti, ibi pars quaedam ipsius ad cutim elabitur, ut prius est di ctum. Reliquum per cubiti musculos dissemina tur. *Detectis porrò multis iam brachij partibus, reliquos duos neruos prope internam ipsius regionem, in qua etiam praedicti tres inseruntur, conspicis paulò inferiores quam situs sit tertius neruus: quorum alter summa sub cute omnium primus apparet. Idem neruus in brachio ante cubiti conmissuram in ramos propagari incipit, ferturque per totum ipsius flexum, scissa iam numerosiore ramorum serie. Insuper quintus alius neruus restat, ex ijs qui de spinali medulla brachium adeunt. Hic per intimam ipsius regionem aliorum modo fertur, sed nulli brachij particulę aliquam sui portionem communicat. Iam uerò ad cubiti consectionem accedens, secreta cute à membrano sa substantia, neruorum quidem primum princi pium uidebis eius esse, qui in narratione eorum qui in brachio sunt, quartus est dictus neruus. Quod principium internam cubiti regionem fe rè totam occupans, inferiori uniuersae, &exteriorum non paucis inseritur partibus. Quantacunque uerò cubiti pars ad radium eminet, utrinque tum exterius, tum interius, aliorum neruorum processus exigit: interna ab omnium primo dicto, exterior à tertio neruo mutuatur. At fines magno 40 rum neruorum, qui per nodum quo brachium committitur cubito, ad cubitum ipsum feruntur, quinque numero sunt. Sed horum unus in solam psius cutem spargitur. Ex alijs quatuor, primus in medium se articulum cubiti insinuans, ramum sui postea externis cubiti partibus usque ad carpum ipsum transmittit. Secundus hoc humilior, super interiorem inferioremque nodum brachij ingreditur: ac dein alium in eam partem dispergit qua caput musculi bicorni tendine extendentis carpum, ascendit. Atque huius quidem nerui propago una, totam summae manus exterioris partem dimidiam amplectitur, sub cute extrema ad summos procurrens digitos: paruos sanè totos, medij autem dimidium: reliqua uerò soboles, musculo quatuor digitos extendenti, eique etiam qui duos paruos in obliquum agit, sicuti &illi qui carpum propter paruum extendit digi tum, insertatur. Qui autem reliqui sunt alij duo nerui, internis omnibus cubiti &digitorum mu 60 sculis distribuuntur. Quos incidens diligenter, assequeris neruos in ipsos disseminatos. Inuenies quippe ab utrisque neruis processus, musculis qui digitos flectunt, &carpum, communicatos. Musculus autem ne unus quidem in exteriore Musculum nulsummae manus regione, sicuti in interiore, habe lum in exteriori tur. Caeterùm una arteria, duę autem uenae, promanus extremae pagantur in totam manum. Ex uenis igitur, illa regione haberi. quidem quae in superficie extat, quaeque iuxta interius latus musculi Deltoidis excurrens, ad extre mum ipsius proficiscitur, humeraria uocatur: quae Humeraria quidem iuxta articulum cubiti, radij musculum vena.