# Epitome Galeni operum 165.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 165.1 to 165.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/165.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/165.1

Humeralis venae sectio condu cit particulis su prae clauscula laborantibus. Arteriam vnan duntaxat pro ficisci in manum. Arteriam carpi tangi à no bis pulsum ex ploraturis. Arteriam inter idicem & pol licem: mediam, sensibiliter in macilentis mo Vanus conuexa caret arterijs. gissimè recedendum est ab arteria. In quibus au tem id solùm quod arteriae incumbit, in tumorem attollitur, reliquum uerò totum, conspectum effugit, nunquam uenam ipsam loco inflato secus ris, sciens arteriam subditam, quae lata & ualida est, ubi intumescit plurimum, simul secum extollere, atque undequaque circumtendere incumbentem uenam. Accidit enim inde, uenam in gibba ai teriae parte eleuatam, adeò penes regionem qua circuntenditur inaniri, ut scalpellus mediocriter iniectus, eam quidem subitò penetret, subiectam ue rò arteriam conuulneret. Quare consilium est rece dere ab hac, ad uicinarum aliquam, maximè ex ijs, quę ad cubiti os deferuntur. Sin autem ex his quoque nulla cernatur, eam adibis quae in flexu ex uenarum coitu facta, ad radij superiora peruenit. Si haec occultatur, illam feries, quae ab humeraria ad cubiti flexum porrigitur. Quòd si haec non appareat, eam diuides quę ab ipsa in flexum deducitur. Si nec ipsa, illam quae sursum ad radium 20 obliqua expanditur. Si nec illa se ostendit, uenam ab axilla ad cubiti flexum procurrentem inci des: quae accommodatissima est ijs qui partibus infra claniculas sitis laborant: sicuti & humeraria ijs qui in superioribus. At commemoratae, secundum tertiumque ordinem post ipsas obtinent. Communis autem utrique est, quae ad radij superiora conscendit: quare tertium quoque ordinem in ambabus manibus ei attribuimus. Atque hacte nus de superficiarijs usque ad digitos totius cubi ti uenis: quibus ademptis, uidere licebit tibi & profundiores, primò quidem mutuò coëuntes, mox ubi congressae fuerint, iterum in binos ramos dissolui: quorum demissior quidem, per os cubiti: elatior, per radium unà cum arterijs in musculos propagatur: atque uterque tandem in propa gines uarias diffinditur, nonnullae quarum pau tis postea germinibus exteriorum uenarum miscentur. Porrò arteria una duntaxat in manum proficiscitur, uicina uenae quę ad illam permeat.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
