Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 166
Unproofread scanNot analysed yet
Arterijs autem ipsis &uenis, pro ratione magnitudinis uirtus inest, non item neruis omnibus: sed alicub exiguus neruus haud exiguam obtinet potesta tem, ut qui musculos motores magni digiti &indicis, intercurrunt: qui soli si seruentur in naturali habitu, caeteris abolitis, non utique mancus homo in totum euaserit. Rursus, si quatuor existant incolumes, musculus autem qui magnum flectit, uel tendit digitum, laborarit, omnia manus officia interibunt. Pariter enim musculorum qui sibi inuicem sunt oppositi,* altero resoluto, utriusque semper actio uitiatur. At uerò iuxta principium femoris, separata prius cute à membrana subdita, quatuor radices neruorum in cutem excurrentium apparent, pares numero principijs grandium neruorum, qui in musculos disperguntur, unde scilicet processere. Proinde u na est, quae ab anterioribus musculis deorsum uersus, in totam cutem ipsis uicinam fertur. Hac alia interior per inguina longo angustoque musculo uehitur. Tertia autem iuxta os quod coccyga Graeci uocant, minus conspicua caeteris. Quar ta denique adhuc magis condita, in pectinis foramine delitescit. Caeterùm exiles superficiariosque cutis neruos intuitus quum fueris, incidito omnes femoris musculos, quibus inuicem separatis, grandium neruorum distributiones planè appare bunt. Sunt igitur tria neruorum initia magnitudine sibi inuicem coaequalia, quae primùm exequar. Quartum uerò aliud maximum, bifidum ipsis luccedit, quo de posterius agam. Itaque ex tribus principijs unum in anteriores musculos solos diffunditur: alterum simul cum magnis uasis porri gitur, ipsisque uasis ramos telę araneorum modo prętenues, ut musculis contiguis, impartit. Quod restat tertium neruorum initium, amplum ossis pectinis foramen permeat, duosque paruos musculos id amplexos, unum utrinque, aforis alterum, intrinsecus reliquum. Hęc iam tria principia intuitus, ad quartum duorum ramorum grandium, qui in crus deferuntur, mittuntque ad extremos usque digitos propagines quasdam, descendas. Euadet autem &hoc conspicuum, musculis natum incisis, cum quibus incidantur etiam capita femoris musculorum, qui numero quatuor, ex co xendicis osse exoriuntur. Quippe grandes nerui illis subiecti apparent, qui foras ab interiore la ti ossis parte cum neruulis tenuibus ex eo productis, emergunt. Verùm illi in omnes articuli iuncturae musculos exteriores disseminantur: primùm ex uniuersis in ipsum superficiarium, qui articulum retrorsum agit: mox in carnosum sub ipso magnum: deinde in paruos infra hunc latentes. Nam grandes soli per femoris regionem pe stremam excurrentes, apparent: qui in uarios inde musculos disperguntur. Porrò in tibia etiam, duo soli grandes nerui, descendentes per femoris posteriorem sedem, sub unico lato musculo conspicui uisuntur, qui ad tibiae principium excurrunt, atque ibidem primum separantur inuicem: alter qui minor est, exterioribus ipsius musculis distribuendus: alter, puta maior, inDog Arterijs &v. nis pro ratiomagnitum virtus perpen inest: neri tem non se Neruorum radi ces quatuor, in utim femoris dispersorum. Neruorum in mu sculos femoris di spersorum, initia quatuor. Femoris musculi quatuor Tibia uerni. terioribus.