Latin
167.4 to 167.6
Galenus, Epitome Galeni operum 167.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò, praeter alias quasdam propagines, qua interdum in tibia uisuntur, etiam ipsi fibulae bipar tita uenae soboles apponitur: quarum altera in superficie externis partibus fibulae ad malleoli usque, ramorum seriem spargit: altera, per ima exteriorum musculorum ducta, ramos communicans singulis, intra tibiam fibulamque iuxta infe riorem huius finem peruadit, in imamque pedi regionem disseminatur. Ab hac autem procedunt duae aliae uenae, propè extuberantes tibiae fibulaeque terminos, conspicuę satis: quarum interior sanè miscetur ei, quae iuxta genu descendens, intrinsecus supra suram tibiamque totam ad mallec los est porrecta: at exterior societatem init cum uenis ab illa exporrectis, quae per exteriores fibulae partes decliuis fertur. Verùm ab ijs quę ac tibiae fibulaeque extrema inuicem coeunt, exiles quaedam ad tarsum, digitosque pedis excurrunt maiores autem ipsis ad imas partes euadunt, ex quibus tota pedis regio inferior alimentum accipit. Nam posterior pars, quę ad calcem habetur à proximis intus, forisque, ramos inuicem coëuntes suscipit. Vena igitur per inguina excurrens, hunc in modum propagatur. Quae uerò pubis os perreptat, solis indidem partibus (qui tres muscu li sunt) distribuitur, easque nutrit. Porrò arteria maxima cruri per inguina inseritur, eo nimirum loco, quo uena magna. Vtrunque autem uas per interiora protendit femoris, arctiori ipsius musculo incumbens. Ac uenae quidem arterijs in musculos insertis cohaerent: non tamen arteriae superficiarias uenas unà conscendunt, uerùm altius semper per musculos ingrediuntur.