# Epitome Galeni operum 168-2

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/168-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/168-2

GALENI PERGAMENI de anatomicis administrationibus Liber IIII. – Aud temerè in his commentarijs a manibus sumpsi exordium, quòd nimirum has partes uidere in solis hominibus liceat. Neque absurdum ifuit statim de cruribus commentari nonnulla, quandoquidem beneficio eorum, solus homo ad amussim rectus incedit. Nunc uerò de faciei & capitis partibus, opportunum uide tur dicere. Porrò duo musculi tenues simul & la ti in buccam & labra descendunt, à colli spina o ti: unde membraneum, fibrosumque ligamentu procedens, substantiam ipsorum constituit. Com plures etiam fibrae ex scapularum spinę regioni bus, quemadmodum & ex uniuersa clauiculę sede, in buccam terminantur. Atque oportet hosce musculos, quum usus aliquis postulauerit, pro fibrarum natura incidere. Nam si experiantur ma gnam incisionem transuersam, buccas ad alteram partem reuellunt. At musculosa compages, quae fronti subiecta est, & à qua supercilia attolluntur, & motus frontis perficitur, suas fibras habe deorsum uersus tendentes: quas transuersim etiam chirurgi imperiti secantes, in causa sunt, ut frontis cutis tota delabatur ad oculos. Iam uerò alij musculi masticatores dicti, expansis inferioris maxillae lateribus sunt subiecti, qui uarij, totam ipsam modis circumagunt. Nam tempo rales musculi, non circumagere, sed dum morde mus, uel edimus aliquid, aut os claudimus, ad ducere maxillam sunt nati. Etenim animalia om nia, praeter crocodylum, inferiorem maxillam me uere, superiori immobili, natura uoluit. Vniuersi autem motus ipsius tres sunt: unus in manden do, alter in ore claudendo, tertius in aperiunde peragitur. Atque ab his secernitur labrorum arc buccarum motus, qui fiunt immota maxilla: ui quinque sint in ore functiones, quina uerò muscu lorum genera. In simia igitur intra aquam extir cta, ubi pilos abstuleris, leuissimè cutem incidas scalpello acutissimo, rectam ducens lineam à men to usque ad pectus, iuxta ceruicis ipsius longitudi nem: statim siquidem sub cute se ostendet latus tenuisque d by Arteriae in crus distributio. Arteriam tar tangendam ess vbi pulsus cardi occultatur. Manus reperin in solis homin bus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
