Latin
173.5 to 173.6
Galenus, Epitome Galeni operum 173.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Huius musculi ten do, recto abdominis musculo continuus est, omnibus constarum terminis, qui ad pectus pertinent, incumbens. Etenim musculus hic in omni animantium genere, ad primam usque costam pertendit, ubi &carnosus uisitur, &tenui carni supernutri ta tendini, latitudinem quandam accipit. Iam uerò alius musculus huic similem habet functionem, qui per spinam porrigitur, &cum thorace simul incipit, definitque, orbiculata circunscriptio ne. Caeterum finis ipsius inferior, spinae cohęrescit musculo, obliquus, in posteriora uergens, ut tenus costas intrò contrahat, stringatque. Superest aliud unum musculorum par extra thoracem bifidum, quod in extremis costis, thoracis inibi finem de orsum uersus detrahit. Cuius quoque caput, uni inter abdominis musculos admiscetur. Musculis omnibus quos percensui ablatis, situs fibrarum manifestè apparebit obliquus, si omnes musculos intercostales respicias. Examen autem ipsarum, à spinalibus auspicaberis musculis, &duo cuiusque fibrae extrema contuebere: altius propter spinales magis situm, demissius inde lon gius remotum: tanquam singulis fibris oblique in priora, non recto tramite, deorsum uersus pro currentibus.