# Epitome Galeni operum 174

Galenus, Epitome Galeni operum, PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/174

Spinalibus pręterea exemptis, fibras quoque similiter obliquas ibidem ipsis subiectas pectabis, nonnunquam cum costarum conuer sione situm suum uariantes. Non enim ut ununquodque costae os à spina prodijt, ad pectoris os obliquum porrigitur, ab elatioribus animantis partibus ad humiliores inclinans: sed ubi prope os pectoris iam cartilago uice ossis creata cernitur, alium obtinet situm, priori contrarium, obliquè rursum, sed circulatim quodammodo, ad pectus cui coarctatur, protendens. Similiter itaque fibrę ex imo sursum obliquius prolatę, sub contrariam posituram recipiunt. Hoc etenim in costis omnibus cernitur, si spurias duntaxat exceperis, quarum extrema, pectoris ossi non committuntur. Vniformis siquidem harum costarum ab initio adusque finem latio existit. Desinunt porrò ipsae non in os pectoris, sed in cartilagi nem quandam, quae exortus septi transuersi exi tit. Ab externis itaque partibus fibrae musculorum intercostalium obliquum situm sortiuntur, qua tenus dictum est. Quae uerò in partibus internis habentur, contrario modo iuxta X literae figuram exteriores secant. Conspicientur autem & hae facilè, costis ipsis ad spinam reflexis. Vnus igitur adhuc thoracis musculus superest minimè contemnendus, nempe septum transuersum: cuius munus existimauit Plato, distinguere dur taxat animosam à concupiscibili animae faculta te: quum praeter id etiam maximè sit ex usu ac respirandi functionem. Ligamenta complura te nuiaque ex ossibus prodeuntia, quibus simplex circunducitur caro, hoc septum habet: cuius centrum, exiguus quidam circulus & membranosus existit. Verùm totam ipsius naturam manifestò prius contemplari non licet, quàm octo abdominis musculos dissecueris, ad quorum consectionem nunc diuertendum est: quanquam tum ipsorum, tum uiscerum omnium, quae in imo uen tre consistunt, primò omnium solitus eram con sectionem moliri, ne uidelicet diutius asseruata computrescerent: dein uerò aliorum anatomen persequi. Nunc autem disciplinam prędictis suc cedentem non deserens, costas à pectoris osse reuulsas, rursus ad pectoris os reducas oportet. Dein de quod ex abdominis cute adhuc reliquum est detrahas: sub ea siquidem, primi & maximi duc tibi musculi occurrent, obliqui, atque alijs omnib. abdominis musculis superstrati, unus quidem à dextris partibus alter à sinistris porrectus quorum musculorum suprema, maximo thoracis musculo circa sextam costam communicantur. Nec tamen à sexta costa duntaxat, sed ab alijs etiam purijs, quae in cartilaginem magnam degeneant, haec prima abdominis musculorum coniu gatio oritur, obliquis fibris ad uentris anteriora protendens. Cuius uterque musculus tum ad lium ossa, tum ad inguina contraria procedit, ac pubis ossi, per membraneum, sed ualidum tendinem, Costarum spuria. rum extrema os i pectoris non con itti, sed desine e in cartilagilem. Fibras musculorum thoracis in vernas habere lationem contra riam externarum Intoni. Septi transuersi consideratio. natomen cur Galenus ordiri soleat ab inferipri uentri. Abdominis mu sculorum consieratio bliqui musci li abdominis. Raesti muscul abdominis. Transuersi abdominis muscubi. Peritonaeum ara neorum telis si millimum. Abdominis musculorum quatuor coniugatio nes. Septum transuersum nasci aspurijs costis. Septi transuers partes.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
