# Epitome Galeni operum 177-3

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/177-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/177-3

GALENI PERGAMENI de anatomicis administrationibus Liber VI. Imia igitur homini simillima est, prae cipuè pedibus atque manibus. Qua si conspexeris aliquando currentem figura erecta, statim ex longinquo eam similem homini deprehendes, Quemadmodum ergo praestat, simiarum homin quàm fieri poterit simillimarum dissecare artus quum te in exemplo exercere studes: ita satius est in talis simiae inopia etiam dissimilium aliquam capere: sicuti etiam si in totum simia desideretur, cynocephalum, uel satyrum, uel lyncem, summatimque ea animantia, quibus artuum extrema in di gitos quinque discreta sunt. His animantibus suc cedunt, ursus, leo, & quę serratos dentes sortiun tur. Ex actionibus autem quas obeunt, & figura particularum, quam singula animantia extrinse cus habere uidentur, nonnulla & de structura ipso rum tibi indicatio sumetur. Nam quae animalia si30 milem actionem obeunt, similemque figuram exterio rem repraesentant, ijs similis nimirum & interna tota particularum natura existit. Quippe natur: cuique animanti corpus animi affectibus idoneum condidit: atque huius gratia simulatque nata fuerunt, omnia particulis utuntur, tanquam à magi stro edocta. Quare aliquod animal antea non uisum, intuitus, sępe equidem iudicaui, qualem nam sub cute structuram haberet, non aliunde eius cognitionem atque peritiam indeptus, quàm ex fir ma persuasione, quòd singula animantia corpo ris structuram animi moribus facultatibusque pro priam haberent. Quinetiam uoce animantis audita, de illius instrumentis coniecturam aliquam sumere poteris. Sed de his alibi latius dicturi su mus. Nunc uerò de cibi instrumentis disserere animus est. Quum igitur unus sit usus communis animantibus cunctis, cuius gratia alimente indigeant, reperies instrumenta in singulis ipso rum generibus triplicia. Quaedam prima ratione à natura facta, ad concipiendum alimentum conficiendumque, & in totum corpus distribuendum. Alia secunda ratione, quae excrementorum sunt receptacula. Reliquas alias particulas tertia ratione extruxit, quę horum excretionibus subser uiunt. In quam itaque particulam cibum animantia recipiunt, uentriculus nominatur. In hoc lenem quandam & primam subeunt mutationem ingesta, ac praeparantur iecinori, quod maximam ci bi in ipsum permeantis alterationem molitur. 6 Hinc uenae confectum ipsum, in totum corpus de riuant. Vt autem ex iecinore purum, nulliusque superflui particeps, alimentum uniuerso corpori dispenset, natura instrumenta ad id accommoda condidit: idque secunda ratione, non primaria, sicut nuper commemoraui. Ex his instrumentis, alia quod subtile & leue in ipso habetur, expurganunt Vesica bilis exce bilis meatus, uesicaque bilis exceptrix: alia quod paca.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
