Latin
178.5 to 178.6
Galenus, Epitome Galeni operum 178.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsum autem separare incipies inuento loco, ubi per se consistit, nulli musculorum incumbentium adhaerens: nempe non multò post regionem umbilici, ubi primum à transuersis secernitur musculis, atque solum relinquitur. Etenim quum grande satis animal fuerit, licebit facilè peritonaeum sibi continuum &integrum ad costas spurias usque seruare: ubi transuer sis musculis desinentibus, alius excipit musculus, nempe septum transuersum. Siquidem huius Septi transuers substantia exquoque substantia, musculus exactus: figura, circtus musculus, fi cularis existit. Quod in medio ipsius habetur, gura, circularis totum neruosum est. Quod autem in orbem ho existit ambit, uniuersum carnosum existit. Peritonęum itaque carnosae septi particulae oboritur, à qua eo dem modo detrahere ipsum conuenit, quo &à reliquis musculis auulsum fuerit. Studiosè autem incumbentibus operi, facilè liberatur, quousque ad cauam uenam peruentum sit, propter quam gibba hepatis septo transuerso adiacent, &con Septi transuersi nectuntur. Ab hoc connexu uersus sinistram regio connexiones nem, peritonaeum humilius cum ore uentriculi coit, deinde toti capacitati crassius seipso factum, obducit, sic tamen ut non magno negotio possit ab illa seiungi.