# Epitome Galeni operum 179.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 179.1 to 179.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/179.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/179.1

Quanto autem inibi crassius est, tanto tenuius iecori obtenditur, omnesque ip sius particulas, ceu tunica quędam peculiaris, con tegit. Quod uerò adhaeret uentriculo, germinibus uenarum, quae in illum descendunt, inuolucrum, uallum, firmamentumque efficitur. At quemadmodum exiguae grandium uasorum propagi nes in uentriculum demerguntur, ita in pronum ceu ad umbilicum, aliae paruae, magnarum soboles, ex alto deferuntur, duabus peritonaei partibus comprehensae. Et hoc corpus ex duplici peritonaei, ceu plexu (intra quem continentur uasa) condatum, dicitur tum omentum, tum epiploum. Oportet autem uenam utrobique gibbum uentriculi intercurrentem persequi accuratissimè. Siquidem per dextram animantis partem deducet te adprocessum, quo tenue intestinum ex uentriculo 2. oritur: altera parte ad lienis concaua, in sinistra positi. Cuius uisceris gibba pars ad extrema no tharum costarum conuersa est, & quicquid his ad sinistra ilia contiguum est. Concaua autem ad dextram partem inclinat, contra iecur & par tes inibi sita. Mittit itaque à se uena illa ramos quosdam exiguos, partim in lienem, partim in omentum. Non tamen uas in lienem absumitur, sed quod ex eo restat, unà cum arterię sibi iunctae re liquo, deorsum uersus, per sinistra ilia pertendit, fitque omento generationis principium, penes hanc partem. Eodem modo in dextris ilijs omenti portio descendit, cum illius loci uasis, quae in uentris gibbo sese contingunt. Quapropter & hic illud, tanquam indicem sequutus, adamussim ipsius originem, praeter iam dictas, conspicies. Porrò inferior omenti portio, pauciores ue nas & numero & magnitudine obtinet. Enascitur autem ex uentris simis, unde & uasa habet, reli quias quasdam simul ipsi deorsum uersus abdu 40 centia. Omnes autem hae particulae sibi mutuò continuae sunt, corpusque unum, nempe omenrum, constituunt, idque figura marsupij, quod orifi tium quidem ex uentriculo exortum superius & in ferius obtinet: totum uerò eius spatium, quatenus ex dictis consistit principijs, deorsum uersus procedit. Adnascitur autem interdum omentum ipsum alicui fibrę iecinoris, lieni, atque etiam colo. Sed quale nam sit omentum, & unde oriatur, si ad praedictum modum consectionem moliaris, haud aegrè inuenies.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
