# Epitome Galeni operum 179.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 179.5 to 179.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/179.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/179.5

Quum autem multae sint coniugationes ex arteria, uena & neruo, in singulis orbibus intestinorum: insuper multa inter eas spatia, in quibus duplex peritonaeum habetur: ex his om nibus constare mesenterij substantiam, ipsi omento persimilem, intelligito. Hoc siquidem corpus, quod mesenterium, mesaręum, & lactes dicitur, medium inter intestina habet situm, & omnes uenas ex iecore in ipsum descendentes, unà cum uicinis arterijs & uenis, in orbem complectitur, 60 que madmodum ipsa intestina singula. Vbi igitur uasis & intestinis obtenditur, simplex est: ubi uerò ipsis medium interiacet, non amplius indumenti usum, sed compulae exhibet, nimirum duplex quum sit. Quòd si obesum abundè animal fuerit, eatenus augeri mesenterij pinguitudinem acci dit, ut interdum uasa conscendat. Quanquam in huiuscemodi animantibus etiam alias plerasque pe ritonęi partes pinguedinem habere conspicimus, pręcipuè in quibus non grandia uasa habentur, & uiscera longius absunt: quippe à calore lique scit, à frigore conseruatur: atque ob id semper in neruosis consistit partibus, & ijs qui otiosam uitam agunt, abundat. Talis sanè peritonaei, & corum quae ex eo gignuntur, natura est.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
