# Epitome Galeni operum 181.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 181.1 to 181.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/181.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/181.1

sculus per omnia similis est se dis musculo. cedentibus intermediam adimito. Siquidem à portis in singulas fibras, quotquot fuerint, uenam unam grandem porrigi deprehendes, qua in exiles multas diffusa, sicuti & illis in alias, quantum uasa interiacet, totum uisceris carne repletum est, quam tuis met digitis eximere poteris, ut uasa ipsa nu da cernere liceat. Quod autem in una tibi fibra con spectum fuerit, id comperies in omnibus. Quòd si exactè portarum regionem sequaris, spectabis etiam meatum ex bilis uesica, ad intestinorum produ ctionis initium peruenientem, non multò inferius, quàm pylorus habetur. Qui meatus, quà huic inse ritur, ramulum de se paulò supra pylorum emittit. Omnia itaque haec accuratè intuitus, deinde hepa tis gibbum accedes, illam ipsius fibram incidens, cuius concaua in parte uenas detexeris: quippe uenas similiter in gibba sine arterijs propagari cernes. Constat autem uena ex una duntaxat tunica, sicuti arteria ex duabus. Sed iam ad renes ire tempestiuum uidetur, quorum dexter in omnibus animan 20 tibus elatior eminet, nonnunquam grandem ieco ris fibram attingens. Porrò à spinae uasis, arteria nempe & uena, inseruntur in eos haud exiguę magni tudinis uasa, simijs quidem singula utrinque: alijs autem quibusdam animalibus, bina. Insuper concaua n sese renes conuersa obtinent: gibba uerò ad ani mantis latera aduersa. Euidenter autem renis sinum cernes, corpore quodam membraneo circundatum: cui quidem haud procul à uasorum insertione, alterum quoddam corpus in utroque rene adnascitur, concauum & oblongum, quod à deferendo lotio, urete ra, hoc est, urinarium meatum nominant: qui una tan tùm tunica constat, crassiori tamen quam quę inest ue nis. Hi igitur duo pori, substantia quidem uesicę similes, oblique simul in eam inseruntur, in cuius regione interna, tale sortiuntur operculum, quale n columbarijs scyphones dicti. Est siquidem tam sapienter constructum, ut ab ijs solùm recludi possit, quę per meatum deferuntur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
