Latin
181.5 to 181.7
Galenus, Epitome Galeni operum 181.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Mox autem deprehendes, quum meatus urinarios peritonaeo (quo ob- 40 uoluuntur) nudaueris, &arterias &uenas simili ter suspensas, ad peritonaei foramina obliquas deduci has quidem ut testes nutriant, illas ut gene rationi subseruiant. Superest autem ut tertiam tibi instrumentorum differentiam commemorem, quae nimirum musculi sunt, alij in abdomine, non excrementis tantum egerendis, sed ad efflationes quoque uoces aedendas, commodi: alij in sede ad stringendum, claudendumque meatus extremum, accommodati: à quibus etiam reuellitur sedes, si quando per 50 deiectiones crebras prolapsa fuerit. Vbi igitur pubis ossa, cartilaginis interuentu coeuntia, diduxeris, in exterioremque partem utrumque ilium os detorseris, conspicies sanè ligamentum quod tum ex la to osse, tum ex pectine oritur, in unum musculicorpus degenerare, magni quidem, sed membranosi, latique, ad sedis utranque partem producti. Eo igitur tempore, quo animal aluum exonerat, octo abdo minis musculi pariter cum septo, pro communi omnium musculorum functione tenduntur: orbicu 60 lari musculo relaxato, qui circulatim sedem comlectitur. Reliquo omni tempore circularis hi musculus constrictus, sedis os claudit. Similiter dum uesicae termini musculum, ubi primùm ipsius ceruix oritur, detexeris, haud dissimilem eum esse ab illo sedis orbiculari comperies, tum functione, tum usu: quippe &hic, sicut ille, orificium, cui praepositus est, constringit.