Latin
185.1 to 185.4
Galenus, Epitome Galeni operum 185.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cordi non inesse tres sinus. Cordis structu ram inspirant. bus aërem esse ominibus eandem. Pulmonis structuram esse om nibus eandem. Palmonis fibra rum numerus. arteriosae: ex sinistro autem in totum animantis corpus, ut grandis arteriae. In quibus iterum tres utrinque membranas ad C. literae similitudinem factas comperies, extra cor tendentes, uelu ti trisulcas intro. Prius uerò quàm cor ex animante auferas, cauae uenae ramos considera: ad haec glandium magnum, quod Graeci thymum uocant: rursusque cordis panniculi radicem. Insuper examina, quo modo à dextro sinu uena quę dam ad spinam portendat, quintam dorsi conscen 10 dens uertebram. Etenim quae uenae ipsum cor nu triunt, perpetuò in omnibus animantibus, ex i lo etiam sinu prodeunt: ac uocant ea uasa, cor inuoluentia: quoniam bina numero totum ipsum perreptant: quemadmodum à laeua parte duę arte riae, maioris soboles, post primum extra membranam processum, in ipsum cordis corpus perueniunt. Reperitur autem os unum in corde animalium omnium, quanquam non exactum, sed cartilaginis instar. Caeterùm quanto animantis genus fue rit corporis mole uastius, tanto plus osseae substantiae cartilago illa sortietur. Quare in maximis ubi plus osseae substantiae gignitur, conuenit ipsam tunc appellare cartilagineum os, minimè cartilaginem osseam: quale nimirum os, ipse hauc magno negocio reperi, in illius elephanti corde, qui Romae nuper fuit iugulatus. Suspenduntur autem ex tali osse ipsae membranarum radices, uasorumque arterialium processus, ibidem suspensi corroborantur: quem scopum sibi in illius gene ratione proposuit artificiosa natura. Caeterùm qui me administrantem non uidit, sed edoctus libris ad consectionem accedit, detecto quidem sinistro sinu, aperto autem in longum toto aortae processu, si studiosè radices aortae &membrana rum sequatur, ex facili os ipsum inueniet: siquidem huius radix, &uenae arteriosae, membranarumque ipsarum, in osse cordis habentur. Quòd uerò Aristoteles ait, triplicem sinum inesse cordi, merum esse somnium uidetur. Toto corde nudato, uidebis sinisteriorem eius uentriculum ad summum patescere uerticem: dextrum inferius multò cessare, &circunscriptionem subinde propriam habere.