# Epitome Galeni operum 185.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 185.5 to 185.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/185.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/185.5

Omne autem animal, uel elephante grandius, uel alauda minutius, quod aërem inspiret, similem cordis structuram obtinet, uel potius specie eandem. Similiter & pulmonis cuius fibrae in omnibus animantibus, de quibus uerba fecimus, duae quidem in dextra ipsius parte habentur, duae uerò in sinistra: praeter has 50 in dextra thoracis parte, alia quaedam quinta fibra exigua, ueluti alterutrius soboles, cernitur. Licet autem cor ipsum, adhuc uiuente animali, citra thoracis sinuum conuulnerationem, detege re, si pectoris os à subiacentibus liberans, te con festim ad inuolucrum ipsius cordis dissecandum conuertas, membranis quae thoracem interse piunt, minimè uulneratis. Quae quidem si, ut dixi, corde detecto illaesae permaneant, omnes ipsius cordis functiones incolumes in uiuo animali 60 seruantur. Siquidem & respirare similiter, & clama re animal uides: ac si à uinculis ipsum liberes, currere, ut prius consueuit. Quòd si uulnus uincu lis adhuc comprimas, etiam cibum assumere, si esu riat, conspicis: atque si sitiat, bibere. Et quid oporte mirari, quum Marylli Mimographi puer curatus sit, uiuatque adhuc, etsi cor illi aliquando fuerit detectum? Vbi igitur cor citra thoracis perforatio. nem detectum est, uasorum exortum fune excipere minimè possis: cordis autem basim possis, ue rùm animal statim commoritur. Porrò alterutra, uel utraque capacitate thoracis forata, omnia quę respirationi subseruiunt, destruuntur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
