# Epitome Galeni operum 186-2

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/186-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/186-2

GALENI PERGAMENI de anatomicis administrationibus Liber VIII. Horacem porrò nominant, quod a costis comprehenditur. Sunt autem ha omnibus quę prius retuli animanti bus, in duodenum numerum expor rectae. Rarissimè siquidem decima tertia consta uisitur: atque haec ita rara sunt, ut inter mille uix unum tali constarum numero inuenias. Ela tior autem thoracis finis, ipsae clauiculae existunt quemadmodum demissior omni animantium gene ri, septum transuersum, quod phrenas & diaphragma nominant. Sedes omnibus costis duplexi prior, pectoris os: posterior, uertebrae sunt, quae totidem numero planè, quot & costae habentur Pectoris os, unum quidem apparet, ob structurae concinnitatem. Membranis autem derasis, quòd & plura ossa sint, & numero totidem, quot cum es costae committuntur, palàm innotescit. At uerò se ptem priores thoracis costae, cum pectoris osse coarctantur. Octaua uerò ad radicem cartilagi nis ensiformis consistit. Reliquę quatuor in tho racis latera desinunt, tantum priori parte deficier tes, quanto etiam alijs breuiores sunt. Minima inter ipsas est quae postrema habetur. Omnes igitut retrò cum dorsi uertebris coarctantur, idque du Marylli puerum uratum fuisse, cus detectum cor fuerat Cordis vtrunque sinum pulsare. Arterijs inesse sanguinem. Thorax dicitu quod à costis con tinetur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
