Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 19
Unproofread scanNot analysed yet
ciborum quantitatis scopum sed posse eas facilè inanitiones perferre: at circa morbi statum, &inualescere causas morbificas, &uirtutem languidam effici, prosterni, atque la befactari. Cui accedit, neque impunè posse administrari remedia, cùm omnia praeter naturam sint, ob idque naturales facultates infestent, nec possint adeò morbosas causas rescindere, quin unà cum illis, aliquid etiam benignae substantiae rapiant. Quare primùm ipsam auxiliorum naturam, &usum, non ignorare oportet. Auxilia autem per se, causas extirpare non possunt, sed naturae adminiculum postulant: &fermè solum impetum, motusque initium naturae inijciunt, quae per se postea totum opus absoluit. Igitur cùm est ualida, remediorum uiolentiam perfert, &bonae ingenitaeque substantiae detractionem facilè sustinet, minimoque negocio ipsam diuexantia excutere potest. At in morbi uehementia ualde laborans adhuc remedijs adhibitis magis opprimitur, &proprijs direptis opibus, infirmior redditur, &20 laedentibus causis magis succumbit, morbique au tores nullatenus potest expellere. Cùm uerò na tura ipsa conata, discutere sibi infesta non ualuit magnopere ex ipso conatu imbecilla efficitur Atque his de causis, in principio quidem non licet mouere, iuxta doctrinam Hippocratis: in statu autem cessandum est. Quod autem neque facultas ipsa indicare remedium possit, ex hoc euadet perspicuum Nam si constans uis remedium indicat, in sanis quoque, quandoquidem in eis constat, remedium similiter indicabit. Sed in sanis remedium non indicat, ergo neque etiam in aegris modum seruans facultas indicabit remedium. Siquidem opus est ut scopus praesentia indicet: facultas autem ipsa quemadmodum supra est expositum, prohibere ne accipiatur id quod requiritur, ualet: itaque remedij scopus, ipsa nequaquam existit. Quam uicem autem in exhibendis remedijs facultas gerit, eandem in dandis cibis, morbi tempora. Item, ut ad remedia se habent eorum appetentes cau-40 sae, ita &ad alimenta facultas. Facultatem uerò exiguam escam postulare, non initium, aut incrementum, inde declaratur, quòd ex aegritudine conualescentibus modicum cibum praebemus quem facultas requirit. Nam si modicum cibum incrementum ostenderet, expediret istos ad saturitatem impleri, absente nempe ipso paucum cibum indicante proposito. Ad haec, non indicari alimenti qualitatem, quantitatemue à tempo re, hinc etiam liquet. Quod genus indicat, id qua 50 litatem indicare est necesse. Atqui alimenti ge nus facultas indicat: illius igitur qualitatem, quantitatemque indicabit: nam sine differentia alimenti genus indicat. Differentiam uerò acci piens, &discrimen in genere demonstrabit. Quare meritò Hippocrates ciborum quantitatis sco pum, facultatem statuisse uidetur, ubi ait: Augescentia corpora plurimum habent calidi innati: plurimo igitur alimento indigent. Item qualitatem pro facultatis differentia euidenter assumit, 60 dicens: Cibus iuuenibus quidem in summo aeta tis flore non mutatus: senibus autem exquisite permutatus. Ex quibus clarissimum est, uirtutem absolutè escarum genus appetere: differentia uero addita, qualitatem. At tempus, nec ciborum qua