Latin
190.1 to 190.5
Galenus, Epitome Galeni operum 190.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Quum autem thorax modicè ab his compri matur, modica etiam efflatio gignitur, cui uox ipsa proportionatur. Ac sanè intercostales musculos, per neruos qui de spinali medulla ad ipsos pertinent, motu destitues, in quem dixi modum: dia phragma uerò, ubi huius neruorum principia simi iter ut reliqua affeceris. Descendunt enim in the racem hi nerui per ceruicis latera inter duas grandes colli uenas, deorsum uersus obliqui, muscu lis collo subditis inhaerentes, tres quidem utraque ex parte, qui plerunque in suibus habentur: in simijs ue rò plurimùm duo. Tertius autem rarò in his uidetur ut in suibus quartus. Origo ipsorum omnium est cer uicis spinę medulla. Ex quartę siquidem &quintę uertebrae interuallo, prima coniugatio procedit: ex quintę &sextę spacio, secunda: ex regione post sextam uertebram, tertia, quę etiam exigua admo dum est: quemadmodum si quarta quandoque acce dat, eius quę post septimam uertebram habetur coniu gationis, propago perpusilla existit. Igitur omni bus ijs incisis, diaphragma motus fit expers. Pa ri modo si musculorum singulorum ex ceruice ad thoracem descendentium, qui sex numero habentur, neruos affeceris, actionem uitias. Affectus autem est duplex: uel dum secantur, uel dum intercipiun tur. Hoc itaque in uniuersum de omnibus muscu lis intelligito, quod dissecto ipsorum capite, non am plius functionem obibunt. Quia uerò in quibus dam musculis capitum numerus ne deprehendi quidem potest, quum ex pluribus incipiat ossiun processibus, tutius fuerit illic ipsos secare, ubi ca pita in idem primùm conspirant. Atque hoc quidem in anterioribus musculis factitare consueui, in quibus profunda sectione opus est, ut qui penitiorem situm occupent, ubi capita ipsorum coierint Nam in posterioribus expeditissima diuisio est, adeò ut uel unguibus possit administrari. At ue rò si in regione media tertiae quartaeque uertebrę, persecueris totam spinalem medullam, spiratione confestim totum animal destituitur, non solùm tho race, uerum etiam infra sectionem toto corpore resoluto.