# Epitome Galeni operum 190.6-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 190.6 to 190.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/190.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/190.6

Atqui perspicuum est, quòd si post se cundam aut primam uertebram, aut in ipso spinalis medullae principio sectionem ducas, repen tè animal corrumpetur. Verùm si post sextam uertebram, medullam spinae transuersam totam secue ris, uniuersi quidem thoracis musculi statim me tum amittent: solius autem diaphragmatis bene ficio animans respirabit. At inferiores hac uerte bra sectiones spinalis medullae, per multis ipsius partibus thoracem moueri concedunt. Et quan to magis ad humiliores uertebras sectio ipsa inclinauerit, tanto plures thoracis musculos actio nem obeuntes habebis. Non tamen sexta neruorum à cerebro coniugatio, respirationis muneri subministrare uidetur: quia ne uel particula quaepiam ipsius in ullum thoracis musculum pro pagatur. Quod uerò ad pulmonum situm spectat, costa excisa, atque unà cum membrana qua illam ambit, quaeque περισσιος uocatur, ablata, suc cingens costas simplex solaque relinquitur, qua adeò transparentem per se inspectionem efficit, ut omnes facilè cernant illos, pulmones dico, in uiuo animali esse thoraci coniunctos. At manifestior adhuc fit speculatio* per diaphragina Diaphragma tis nerui vnde proficiscantur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
