Latin
GAL. DE ANAT. ADMIN. LIB. VIII
Galenus, Epitome Galeni operum 192
Unproofread scanNot analysed yet
nudatum, ubi peritonaei uertex auellitur. Sic siquidem admodum conspicua diaphragmatis ner uosa pars redditur, ut omnes palàm fateantur pulmonem semper thoraci appositum esse, siue inspiret, siue etiam expiret animal. Caeterùm uel si etiam id suffocaueris, pulmonem à septo plurimum seiunctum uidebis: nec secus à thoracis lateribus: unde liquet colligere, spiritum in ipso contentum, in regionem eius &thoracis mediam uacuari. Omnino siquidem in animalibus quomodocunque extinctis, pulmo à thorace distare uidetur: quod fieri non posset, nisi spiritus aliquid per substantiam pulmonis transfluens, in amplam thoracis capacitatem transiret: id quod certè Erasistrati opinioni aduersatur.