# Epitome Galeni operum 192.1-5

Galenus, Epitome Galeni operum, 192.1 to 192.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/192.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/192.1

PERGAMENI GALENI de anatomicis administrationibus Liber IX. Vonam pacto ea quę in cerebro & spinali medulla per consectionem apparent, optimè queas intueri, tum mortuo, tum uiuo adhuc animante, hoc libro indicabimus. Quum autem anatome quę in cadauere celebratur, cuiusqu particulę naturam & situm indicet, in uiuo autem, in terim functionem ostendat, interim autem ad inuentionem huius, ratiocinationes exhibeat, manif stum utique est, mortui animantis consectionem praecedere eam oportere, quae in uiuo admini stratur. Igitur ossibus caluariae exemptis, membra nam quae cerebrum in orbem contegit, quaeque du ra siue crassa appellatur, ad amussim inspicies, iuxta mediam ipsius longitudinem multò crassio rem seipsa apparentem. Pari modo sub sutura qua à Graecorum literae A similitudine appellatur labdo des, crassam ipsam membranam, duplici structam plexu, cerebrumque aliquatenus ingredientem cernes. Venae porrò per ipsam utrinque singulae iu 40 xta suturae labdoidis latera excurrunt. Vbi uero hae in idem mutuò coiuerint, altissimus is fere est locus, eorum qui in orbem circumiacent quam regionem Herophilus uocat lenon, à tor cularis similitudine. Non autem aequalis ab ea tum prior, tum posterior cerebri pars existit, sec anterior est multò maior. Verùm ad id quod ela tissimum habetur, alter etiam crassae membranę implexus accedit, necnon tertia quaedam alia ue na, praeter duas prędictas, ad longitudinem por rigitur in anteriora excurrens. In superficie uero, alius uenarum exilium, quae leno incumbunt, congressus est, iuxta illam partem, ubi sutura labdoides ossib. squammatis connectitur. Quapropter ue nas has superficiarias prius secabis ad leni usque summitatem. Dum autem secas, primùm uacuabis, si grumus quispiam in ipsis coaluerit: deinde internam membranę superficiem intueberis, quomo do substantiae speciem, etsi non tenuitatem, uenis ha beat simillimam. Inde tenues uenas ab utraque leno 6 rum parte orientes spectabis, nonnullas quidem admodum graciles, quasdam uerò ampliores.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
