Latin
PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 192.10
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam uerò decliuem illam uenam, de qua facta est mentio, uideas, atque ipsius usum simul inspiciendo* cognoris, uenam ipsam à subiectis corporibus adimes, regionem interim quam detexeris diligenter inspiciens, quae calli imaginem refert, ita ut naturalis quaedam inibi concauitas esse uideatur, quae ex circunstantibus partibus portionem alimenti non integre elaborati recipit. Caeterùm leuiter auellere pergens, effigies etiam meatuum tenuium, qui ad medium usque perueniunt uentriculum cerebri, inuenies.