# Epitome Galeni operum 193.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 193.5 to 193.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/193.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/193.5

Contegitur au tem ab illo corpore, praeter iam dictos, quidam alius tertius uentriculus cerebri. Itaque illis potissimum locis ipsum nudabis, per quae uenae, tanquam foramina quędam irrumpentes, priorib. uen triculis incidunt: nam media regio simul cum anterioribus patescit ad ipsa foramina. Vocatur porrò illud corpus ψαλλιδοιδις, ob fornicis similitudinem. Quod si ipsum deseces, callus occurret tibi, ut in uentriculis anterioribus. Ad basim ipsius affirmatae sunt uenae, quae concauitatem fornicis permeant. Extrinsecus siquidem gibbum habetur, intrinsecus autem cauum, quemadmo dum fastigium fornicis. Caeterùm si perpendas quo modo in animali uiuente omnes crassę membra nae partes, caluariae adhaereant: cerebro autem soli, quae ad ipsius implexus est: credes utique uer icem camerae, siue fornicis, sursum uersus ten sum seruari, uentriculum sub se magnum efficientem. Sic autem quum priores etiam uentriculi grandiores existant, totum septi caput in subli me simul cum continuis corporibus attolli necesse est. Ex quo igitur corpora quę superiacent sublimia & suspensa sunt, latam intus trium uen triculorum capacitatem efficiunt, quam in conse ctionibus perire necesse est, corporibus quę superstrata sunt delabentibus. Insuper meatus quidam maximus tertij huius uentriculi basi subia cet, qui ex prioribus superfluitates recipit, nec 60 non ex suprapositis partibus. Omnibus igitur quae hic propositae sunt particulis probè dete ctis, tertium uidebis uentriculum, inter duos pric res, & quartum posteriorem, medium.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
