# Epitome Galeni operum 199.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 199.1 to 199.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/199.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/199.1

Pollicis tendones & musculi. tu contumax omnis articulatio ossium est facta. Vt uerò longè adhuc tutius articulus omnis inconcussus custodiretur, ligamenta quaedam ex utroque osse produxit, ab uno uidelicet in alteri peruenientia: maxima quidem crassissimaque, ad praecipuos articulos continendos: minora uerò, ad minores. Caeterum labia ossium, extrinsecus quidem maiora sunt, intrinsecus uerò minora, tum propter firmitudinem extensionis, tum propter flexionis diuersitatem. Sunt autem dura, der sa, medullaeque expertia digitorum ossa: quia nuda sunt omnia, & propterea facilè patibilia. Non potest tamen rectè inueniri utilitas partis, antequam eius actio noscatur. Quòd igitur principium ner uorum omnium cerebrum sit, atque spinalis medulla: & quòd ipsius rursus spinalis medullae ce rebrum, arteriarum uerò omnium cor, ut hepar uenarum: & quòd nerui quidem à cerebro anima. lem uirtutem, arteriae autem à corde pulsatilem sicuti uenae ab hepate uegetatiuam accipiunt, de monstratum alibi à nobis est. Erit itaque usus quem pręstant nerui, facultates sensus & motus à prin cipio in partes deducerem. Arteriarum autem, custodire naturalem caliditatem, & nutrire animalem spiritum. Sanguinis autem generandi, s mul & in omnes partes ferendi gratia, factae sunt uenae. Quum igitur digitorum ossa ex se moueri motu uoluntario non possent, natura ex cubit musculis productos tendones, secundum recti tudinem digitorum deduxit, eosque inseruit in ar ticulos singulos, hoc est, in caput secundi ossis quod nimirum mouendum erat. Quorum generatio tendonum, ex neruis & ligamentis in musculos di spersis, rursusque inuicem coeuntibus, est. Sentiunt itaque & mouentur motu uoluntario tendones, ratione neruorum ex quibus constant: colligant autem musculos ossibus, ob ligamenta quae in se recipiunt. At ligamentum ipsum album, exan gue, & concauitatis expers quum sit, neruus esse uidetur. Verùm non est natum ex cerebro, neque 40 ex spinali medulla, sed ex ossibus ad ossa transit neruoque multò durius, ac penitus insensibile est, nec mouere quicquam potest.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
