# Epitome Galeni operum 199.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 199.5 to 199.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/199.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/199.5

Ossa igitur omnia quae sublocantur, circa praelocatum sibijpsis os immotum manens, mota, extenduntur qui dem, quando exterior trahit tendo: flectuntur autem, quando interior. Ne uerò per longam uiam & nudam carne, facilè colliderentur tendones, membranis uestiuit illos natura, eosque à muscu lis usque ad articulos, ut paterentur aegrius, ex quisitè rotundos creauit. Nam quà applicantur, ibi unusquisque ipsorum expanditur, ut facilius me ueat, trahens apprehensionibus pluribus. Sec quoniam quatuor motibus, unusquisque digitorum moueri debebat, uno quidem, flexis, alio ue rò extensis, duobus item ad latera: quadrifariam illis applicantur tendones, orti partim à cubiti musculis, internis quidem flectentes, exter nis uerò extendentes, mouentibus autem ad li tera, deducentes ad paruum digitum: partim à 6. paruis in manum musculis, qui reliquum ex obliquis motum, pollicem uersus operantur. Atq is sanè maximus digitorum, internum quidem ha bet unum tenuem tendonem, duos uerò externos, eosque robustos admodum: at ex lateribus, parte quidem quae est uersus indicem, paruum & renuem habet musculum: altera uerò parte, ubi manus assurgit, hoc multò maiorem. Reliqui omne quatuor digiti, intus quidem duos tendones magnos, foris uerò unum sortiuntur, alteri illorum scilicet minori, aequalem: tenuiorem autem hoc eum qui ad latera exteriorum partium peruenit. reliquum uerò omnium tenuissimum ad latera par tium interiorum attinentem.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
