# Epitome Galeni operum 2.1-5

Galenus, Epitome Galeni operum, 2.1 to 2.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/2.1

ARTES DISC. EXHORT. Animi uenu& excellentior est, quanto ipse animus corpore stas praeferenda uidetur esse quippiam praestantius. Oportet itaque pulchritudini adolescentem suam ipsius formam ad speculum corporis. contemplari: qui si se conspexerit facie pulchra, aduigilandum est, ut talis sit etiam animus: existimetque uehementer absurdum, in formoso cor pore animum habitare deformem. Rursus, si se ui derit esse forma corporis infelici, tanto magis il li curandum est, ut elegantem efficiat animum, quò audire possit illud Homeri: Est aliquis cui forma parum sit corpore felix, Sed comptis formam uerbis Deus ornat, &c. Quòd autem nec ipsa Athletarum professio, quae Athletarum pollicetur maximum robur, gloriamque apud uul- professio. gus conciliat, etiam componi debeat cum artibus homine libero dignis, uel hinc nobis licet colligere, quòd cùm uariae sint bonorum species, Bonorum spe cies tres. quae natura hominibus insunt, puta quae ad ani mum, quae ad corpus, & quae ad facultates exte riores spectant, nullam harum Athletae, ne in som Athletae omni tenere bonorum nijs quidem, agnoscunt. Siquidem quod ad pri sunt destituti. mam attinet, animam habeant nec ne, prorsus ignorant Athletae: tantum abest, ut illam sciant esse rationis participem. Etenim cùm semper maximam uim carnium, sanguinisque coaceruent, habent animam suam ueluti multo immersam coe Athletarum animam esse veluti no, ut nihil possit intelligere, uerum non minus stu multo demerpida sit, quàm brutorum animae. Cùm autem supra sum coeno. modum laborent, supra modumque (ut dixi) expleantur, manifestum utique est, eorum habitudinem maximè periculosam existere: id quod sentiens Hippoc. ait, summe bonam habitudinem Athleta Athletarum habi tudinem maxi rum in maximo uersari discrimine: affectionemque me periculosam Athleticam non esse secundum naturam: meliorem existere. autem esse habitudinem salubriorem. Quibus uerbis non solùm negauit palàm eorum exercitatio nem naturalem existere, sed ne habitudinem quidem illam dignatus est appellare, quòd obnoxia periculo sit, facileque in diuersum mutabilis.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
