# Epitome Galeni operum 200

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/200

Ac sic quidem rectè natura, molem ipsorum tendonum, actionis & utilitatis excellentiae respondentem construxit. Quum enim quatuor digitis flexis plurimas & uehementissimas actiones obeamus, non ma gnos tantùm ipsos tendones internos, sed etiam duplices erat nobis opus habere. Contrà res ha bet in magno digito. Ad nullam enim aliam actio nem nobis flectendus est, nisi quando alijs iam curuatis illum desuper inijcere oportet. Quia ue rò primus eius articulus otiosus est, ad eum nul lus interna parte tendo applicatur, sed ad secundum & tertium duntaxat eius articulum, unus exiguus peruenit. Porrò duo illi tendones qui extrinsecus apparent in magno digito, si ambo quidem tendantur, digitum tendunt exactè: si uerò al ter eorum, partem alteram sibi proximam ad latus trahit. Atque actionem quidem tendonis ad indi cem perducentis, musculus paruus suscipit, ac hoc ibi locatus. Contrariam uerò, magnus, qui in palmae altiori parte, quam thenar uocant, cor sistit. Atque unusquisque tendo ad suum caput tra here particulam natus est, quae à seipso mouetur. Tendo igitur qui magnum flectit digitum, ab ea deneruationis, quae in carpo est, parte, ducit ori ginem, à qua nimirum oritur etiam qui ad medium peruenit digitum. Vectus enim super hunc multo spatio, & colligatus membranis fortibus. tum primùm decedens recedit ab eo, quum ad manus cauitatem accessit, modo persimili iuge rum habenis, quae per aliquos annulos super iu gum locatę excedunt. Et quemadmodum exterio rum tendonum illi quidem qui ad alios digitos pertinent, in superficie locantur, subiacent uerò ipsis qui ad magnum spectant, sic è conuerso, qui interni ad digitos quatuor perueniunt, per pro funditatem manus feruntur: superuehitur autem qui ad magnum defertur digitum. Semper enim natura, in profundo quidem id quod praecipuum est, in superficie uerò id quod non est praecipuum, collocat. Porrò musculorum dener uationes apparent duplices, quo maximè loco ipsum carpum flectimus, sibi inuicem superpos tae: maior quidem ea, quae est in profundo: minor autem quae in superficie: idque diuisa planè ea quae subiacet quidem, in quinque tendones: quae uerò supergreditur, in quatuor: & omnibus ipsis rectà perlatis ad digitos, superueliuntur qui dem minores maioribus, membranis uerò fortibus quaelibet quatuor coniugationum per to tam uiam munitur. Quando autem descende rint ad primos digitorum articulos, ibi quisque subiacentium tendonum diffusus, caput prima aciei flectit, per ambiens eum membranosum l gamen. Reliquum uerò omne in unaquaque coniu gatione fertur ulterius, secundum uiam à princ piò coeptam, recta ad digitorum extremitates. Vbi uerò

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
