Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 202
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò simiae, utpote secundum animam animali ridiculo, ridiculum quoque corpus natura tribuit: id quod ma ximè licet cernere in formatione pollicis, qui &paruus &ridiculus est, parumque ab indice distans. Quòd autem si pauciores digiti essent, multę actio nes imperfectius absoluerentur: pluribus autem ad nullam rem indigeamus, id adeò perspicuum est, ut demonstrari non debeat. Quare pulchrè quidem natura quinque in utraque manu digitos fabrefecit: quę ut est ne quid deficiat solicita, ita ni hil frustra operatur. Cur autem inaequales digi ti omnes sunt facti, atque medius omnium longissimus? Sanè quòd eorum summitates ad aequalitatem uenire melius erat, quum magnas aliquas moles in circuitu comprehendunt, &quum in seipsis humidum uel paruum corpus contine re conantur: ad quod quidem inaequalitas digitorum utilitatem praestat manifestissimam.