# Epitome Galeni operum 204

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/204

Ac si utrique sanè tensi fuerint, flectunt quidem interni, tendunt externi manum: tenso uerò alterutro ipsorum, altero quidem qui ad magnum digitum, parte interna, altero autem qui ad paruum, parte externa est, ad pronum sensim quodammodo manus circunducetur: eo ue rò qui ad paruum digitum, tenso intrinsecus, uel eo qui ad magnum est, extrinsecus, ad supinum. Si uerò simul tensi fuerint, & qui ad magnundigitum intrinsecus est, & qui ad paruum extrin secus, non amplius sensim, sed quamplurimum sic ad pronum circumagitur manus. Ita etiam & eo qui ad paruum digitum intrinsecus est, & simul eo, qui ad magnum extrinsecus, tenso, admo dum manus supina fit. Distinguere autem opor tet carpi motus, à motibus totius ulnae. Sunt enim & huic quatuor motus, proportione quauor motibus respondentes, qui ab ijs, quae ad prachium sunt, dearticulationibus fiunt. Etenim extensam, & flexam, & circunductam ad pronum & supinum, uidebis totam ulnam, quiescente manu. Sed extensionem quidem & flexionem, ulnę dearticulatio, quae est ad media brachij, efficit: circunductionem uerò ad latera, articulatio brachij ad externum eius caput. Ac duo quidem muscu li ad pronum circunducunt, duo autem ad supinum conuertunt radium: nam satius fuit duobus musculis, quàm uni talem motum committere. Eorum autem musculorum, hic quidem in su pernas partes quae iuxta brachium sunt: ille in internas, iuxta carpum inseritur: fertur uerò ultra amplius uterque, neque in ipsas solùm inseruntur extremitates, propterea quòd carnosis partibus immittuntur, antequam in tendones desinant. Ab eis siquidem nullus tendo producitur, quum impossibile sit ita propinquis sibi ossibus, incipientem ab ulna musculum, in neruosam tenuitatem mutatum, inseri radio. Neruis quippe & ligamentis in carnes musculi disseminatis, postea pau latim in idem aceruatis, generatio fit tendonibus: paulatim autem illud longiori eget uia, & maxi mè quando ex magno musculo aceruatio sit. Ve rum autem esse id quod dicitur, ostendit qui radio incumbit supernè musculus, à quo solo inter quatuor praedictos musculos, quòd minimus & longissimus sit, membranosus iuxta finem explantatur tendo, enatus à partibus radio internis, prope carpum. Collocauit autem natura, eos quidem, qui ad pronam figuram membrum circunducunt, ex internis partibus, omnium primos, securitatis gratiâ, quum plurimas & maximè necessarias, & uehementissimas, in hac figura, actiones obeamus: eorum uerò qui ad supinum abducunt, alterum quidem occultauit in regione inter ulnam & radium media, eum ab ulna in radium producens: alterum uerò imposuit desuper ipsi radio, longissimum faciendo hunc omnium, qui circa membrum hoc sunt musculorum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
