# Epitome Galeni operum 212

Galenus, Epitome Galeni operum, PARTIVM LIB. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/212

Sed calcaneum quidem ad exteriora pedis maximum quidem est factum, quoniam ad perpendiculum subiacet toti membro: laeue autem partibus inferioribus, firmationis stabilis gratia: rotundum, ut non facilè pateretur. Porro astragalus altus, alto nauiformi coniungitur, fornici similem perficiens figuram. His deinceps adiacent ossa tarsi, tria quidem nauiformi coniuncta: quartum uerò calcaneo. Post haec sunt plantae ossa, terram post astragalum contingentia, & nauiforme, & continua huic tria ossa tarsi. Deinde sunt digiti, quorum maximus est non amplius ex trium ossium ordinibus, ut reliqui, constitutus, sed ex duobus. Cęterùm ossi quod magno digito prępositum est, duo uidentur subiecta esse inferiore parte, ueluti sustentacula quaedam, & stabilimenta. Ac planta quidem, proportione omninino metacarpio respondet. Verùm in pede, ceu ino ordine omnibus iacentibus digitis, quantus est illorum numerus, tantus meritò est & ossium plantae, quae praeponuntur illis. Sed nec car pi quidem ad tarsum proportio constructionis obscura existit. Siquidem ex quatuor ossibus tar sus conflatus est, ex duplicatis autem carpus, ceuex duobus ordinibus constans. Nam ex pluribus & minoribus componi particulis apprehensorium instrumentum erat expediens: ut ex maioribus, sed paucioribus, ambulatorium. Anteriores igitur partes pedis adamussim persimiles comprehensorijs, ex aequalibus illis numero ossibus constant. Posteriores uerò, quum instrumenta om nino sint gressus, nullam habent in manu proportione respondentem particulam. Reliqua pars media ambarum, qualis existit tarsus, utriusque imitatur naturam. Os itaque quod ab externis ipsius partibus est locatum, quod sanè & cubiforme dici tur, inarticulatur cauitati calcanei, ad finem adiacenti. Reliqua uerò tria tres cubis nauiformis ossis obequitant. Hoc autem ipsum rursus circumambit caput astragali, qui iacet inter adnata ribiae & sibulae, supernè à lateribus, & praeterea à tergo ab ipsis comprehensus. Superiacet autem calcaneo duabus eminentijs, ibi in duabus cauitatibus eius firmatus. Atque extendere quidem & flectere pedem, supernae astragali dearticulationis est opus: ad latera uerò circumferre, opus est dearticulationis quę fit ad os nauiforme. At pedem & crus firmari, sicuti & sustinere uniuersum corpus, ad ipsum praecipuè calcaneum pertinet quod os, ea de causa non solùm caetera ossa, sed ip sum etiam astragalum magnitudine superat, cum quo etiam habet articulationes firmissimas. Vt au tem firmius dearticularetur, in medio ipsius & tibiae astragalus est locatus, cohaerens illi ualidis ligamentis cartilagineis. Durae porrò calcanei naturae, dura cutis subducta est, ut occurreret tiolentis occursibus. At cauitas pedis, trium gratia constructa est, nempe internae altitudinis, apprehensionis, & leuitatis gratia. Ad haec, in fe more quidem est unicum os, quemadmodum & in brachio: duo autem in tibia ijs similia, quae in ulna cernuntur: quorum unum quidem uocatur tibia, alterum uerò fibula. Maximum omnium corporis ossium femur meritò fuit. Primum nanque hoc, firmatum est cauitate, primumque omnem corporis molem superiacentem uehit: curuum quidem, priore & externa parte: resimum Astragalus con ungitur nauiformi ossi. Plantae ossa. Pedis magnus digitus ex duobus tantùm a ticulis constat. Planta propor tione metacarpio respondet.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
