# Epitome Galeni operum 22.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 22.1 to 22.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/22.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/22.1

befactata instaurant. Medicam arti constituturus, coporis humanparticulas exquisite debet co gnoscere. Deus & natu ra praenorun corporis parte earum officijs pri exemplari vsi Actiones partii duplices. simpl cium nempe, & compositarum. ARTIS re audeas, statui alacritati tuae obsecundare, atque in tuam gratiam duos commentarios conscribere, alterum in quo monstratur, quamlibet artem: finis notione suam habere constitutionem: alterum (quem habemus prae manibus) ubi ostendimus, methodum eam quae omnes alias artes, ipsan quoque medicinam constituisse: id quod iam nobis est exordiendum. Cùm igitur artium ipsarum alię quidem in sola naturae rerum contemplatione quas sibi proposuerunt considerandas, suum ha beant finem, ut astrologia & physice: aliae edant praeterea nonnullas actiones, à quibus cessantes, nullum permanens opificium ostendunt, ut sal tatoria: aliae opificium aliquod possint ostende re, ut ars aedificatoria & fabrilis: aliae denique nihil efficiant ipsae, aliquid tamen aucupari coner tur, ut uenatoria: manifestum utique est, artem me dicam ex effectiuarum genere existere: habet enin aliquod opificium, quod finita actione possit ostendere. Quare iam operaeprecium fuerit, eandem 2 methodum, quam in caeteris factiuis artibus prio ri commentario tradidimus, ad hanc, quam in praesenti constituere conamur, transferre, posito hîc quoque eodem principio, quod in alijs est statutum, nempe finis notione. Prima igitur quae ir nobis suboritur cognitio, est hominum rectè ua lentium. Altera ab illa, eorundem, cùm morbis impliciti sunt. Vnde mox in nobis bene ualendi desiderium assurgit, artemque aliquam sanitatis conciliatricem constituendi. Vt autem proponi mus efficere integram ualetudinem, sic ex factiuarum numero ars ea futura est, quam constituere uolumus. Dein, cùm duplices factiuae artes sint (nonnullae quidem res ipsas conficiunt, aliae labefactatas instaurant, corriguntque) haec quam inuestigamus, in eis potius erit, quae rem ian factam reficiunt, quàm quę aliquid, quod priu non esset, edunt. Quemadmodum igitur illi qu aedificaturus, aut collapsas instauraturus est ae des, necessum est prius omnes aedium particulas, 40 earumque constitutionem accuratè nouisse: sic etiam qui artem, quae circa humanum corpus uersatur, constituturus est, illius partes omnes sigillatim necessariò debet cognoscere: quali nimirum sub stantia, qua magnitudine, quali figura & numero praeditae sint, quamque inter se structuram sortiantur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
