# Epitome Galeni operum 22.9-13

Galenus, Epitome Galeni operum, 22.9 to 22.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/22.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/22.9

Ad quem motum necessaria fuit optima cùm ossium, tum etiam ligamentorum commoderatio, constitutioque Ac de caeterarum partium actione & usu, similiter disserendum, ut quae optimè constitutę sunt, seruentur, quae autem uitio non carent, ad meliorem statum ducantur: id quod minimè nobis licebit, nisi uniuscuiusque partis tum actionem, tum usum, atqueadeo etiam structuram examinauerimus. Structuram porrò cuiuspiam rei, an uitiosa sit, an ab omni prorsus immunis uitio, nemo perpendere poterit, nisi is magnitudinem, numerum, figuram, & situm omnium partium, ex quibus talis res constat, optimè scrutatus prius fue rit. Quandoquidem omnium instrumentariorum cor porum, quae ex compositione suam essentiam sortiun tur, tum uitium, tum integritas, affectusque omnis quatuor generibus his continetur. Quòd si partes unionis quoque ex natura participes sint, quintum hoc genus his addendum erit corporibus: ita ut quod in ipsis se praestantissimè habuerit, sit opti mas habiturum actiones: quemadmodum pessi mas, quod deterrimè. Si ergo etiam unio soluatur, talis affectio erit morbus, quem unitatis diuortium uocamus, quo non solùm instrumentariae, sed simi lares etiam affliguntur particulae. Cęterum in osse is affectus fractura dicitur. In carnea uerò mu sculorum parte, si cum distentione accidat, ῥέγμα hoc est, scissura. Vbi autem sic filamenta tendui tur ut disrumpantur, conuulsio. Vbi caro citra tensionem soluitur, uulnus. In neruo dicitur af fectus is, scissio. Si uulnus ab acuto telo infliga tur, punctio uocatur. Si à graui, contusio. Si à cor rosione ortum habeat, in osse quidem, caries in alijs autem partibus, ulcus uocatur. Tot er go, talesque in hoc quinto morborum genere, quum simplices particulas occupat, differentiae erunt. Instrumentarijs uerò saepe accidunt, atqu diuulsiones dicuntur. Sed si similaris quaepiam particula dissecetur in totum, affectio illa, partim Medicam arti constituturis, necessaria est par tium actionum cognitio Cerebrum esse or ginem faculta tis motricis pe neruos delatae Musculos praeesse incessus. Instrumentorum vitium integr tatemque in magnitudine, nunero, figura, & situ consistere Vnitatis solutis communis mobus est simila rium & instrumentalium par ticularum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
