Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 221-2
Unproofread scanNot analysed yet
ascendunt, sibi inuicem occurrentes ad altissimam partem uentriculi. Quum enim ex illa dorsi regio ne produxisset natura uenas &arterias quàm plurimas ab utroque magno uase, simul produ xit cum eis utrinque peritonęi particulas, uniuscuiusque praedictorum uasorum partem ad sese at tinentem, circumuestientes &colligantes. Mediam autem inter uasa regionem contexunt pe ritonaei portiones, ueluti filamenta quaedam, sibi inuicem incumbentes, ibique plurimum adipis congerunt, quod fouet simul uentrem, inungitque membranas, ac per inediam calore natiuo sug gerit alimentum. Talis itaque constitutio omen ti, siue epiploi existit, quod quidem etiam spleni inseritur, corporique παγκρία uocato. Pari modo exortui, qui fit in tenue intestinum, &mesenterio, &colo, &ipsius denique uentriculi simę parti alligatur. Est autem id, quod ueluti hepatis carc existit, primum sanguinis gignendi organum, atque uenarum principium. Quare natura ipsius, sanguini esse uidetur proxima. Etenim si hoc qui dem agit caro hepatis, ut sibi chylum assimilet: ni hil autem contrarias, aut omnino multùm diffe rentes qualitates potest recipere, nisi per media prius iter fecerit: medium utique utriusque erit sanguis, tanto à hepatis relictus, quanto superat co ctum in uentriculo chylum. Caro itaque hepatis quae ipsius corpus atque substantia est, primum sanguinis gignendi organum, &uenarum origo existit. Quapropter &uenis quae ad uentri lum &uniuersa intestina pertinent, inest facultas quaedam effectrix sanguinis, qua succum qui ex cibis distribuitur, in sanguinem mutare sunt aptae, prius quàm is ad hepar perueniat. Poros uerò qui sunt in uesica bilem recipiente, perspicuum est gratia separandae bilis constructos esse. Membrana autem exterior ueluti cutis quędam hepatis est. Neruus in ipsum inseritur, ne omnino uiscus sit sensus expers: quemadmodum certe &arteria distributa cum uenis, ut caloris natiui moderationem ipsi conseruet. At uerò multas uenas illas quae à uentriculo &intestinis omni bus ferunt sursum cibum ad hepar, quum seme uniuisset natura ad portas, rursus intra substan tiam hepatis in quamplurimas angustissimasque diuisit, ut diutius haerens ac morans alimentum in uiscere, in sanguinem perfectè transmutaretur. Vbi enim diutius natura uoluit immorari mate rias, ibi transitum ipsis est molita difficilem. Venae autem illae quae sunt in hepate, omnium qua sparguntur in totum corpus, longè tenuissimae sunt, ceu nulli patiendi periculo expositae (tutis simam enim habent sedem in uiscere) &melius ita sanguinem elaboraturae. At pori attrahentes ac se flauam bilem, post uenas alimentum ex uentriculo sursum ferentes, priores locati sunt alijs ue nis id excepturis, ut uidelicet sanguinem oppo tuna horum uasorum positione purgatum, comme dè uena caua suscipiat. Etenim his solis uenis quae in simis hepatis sunt, subiecit natura arterias, haud ignara gibbis illius continuum esse motum ex septi transuersi uicinia. Iure autem &paruę admodum fuerunt, ut quę refrigerationem sc lum simis uisceris suppeditarent. Minimum autem neruum hepati dedit natura, utpote neque ac