Latin
247.5 to 247.7
Galenus, Epitome Galeni operum 247.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia flexio haec erat multò deterior, quàm illa sinistra ad cor, utpote obliqua, partim multitudine productionum nerui in utranque partem, ab eadem regione emissi, partim etiam ligamentorum ui corroborauit ipsam natura, cuius opera non modò laudibus, sed sunt etiam hymnis maiora. Neruus itaque uterque (quatenus dictum est) circunductus, sursum ad asperae arteriae caput recurrit, idem quidem iter conficiens, ac prius: nulli uerò amplius musculo, ne minimam quidem sui portionem distribuens, quòd nullum alium muscu lum principium motionis suae ex partibus inferioribus necesse erat accipere. Dispergitur autem eorum uterque in laryngis musculos sibi correspondentes: qui dextra quidem est parte, in tres illi è directo positos: qui autem sinistra, in reliquos tres, ambo uerò in sex, à quibus aperiri &claudi larynga contingit. Conciliarunt autem sibi praedicti nerui, robur non mediocre, ex itineris longitudine: quum in productionibus pri mis, nerui omnes sint molles, &cerebro ipsi adsimiles: progredientes uerò, magis magisque seip sis duriores euadant. Iam inter respirandum, in meatum spiritus non potio modò, sed cibus etiam repentè incideret, nisi natura prouidè orificio la ryngis epiglottida, ueluti operculum, admouisset: rectam quidem alio tempore omni quo animal respirat stantem: quum autem quiduis transglu tit, laryngi ipsi assidentem. Siquidem ipsum quod 60 transglutitur, ceu primùm ipsius radici incidens, post autem dorso inuectum, inclinari ipsam cogit, ac collabi, ut cuius substantia cartilago sit, eaque praetenuis. Figura autem epiglottis rotunda est: at magnitudine, paulò maior orificio laryngis. Vergit porrò ad stomachum, positionemque habet tertiae cartilagini ἀρνταινοειδεῖ comtrariam, utpote ex aduersa illi regione exorta.