# Epitome Galeni operum 263-2

Galenus, Epitome Galeni operum, PARTIVM LIB. IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/263-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/263-2

Labiorum nerui vnde. Dentes omnes à tertia neruori coniugatione ac cipiunt propanes Gingiuae. Latus musculus. Frontis cutis. queatur, sanè per hunc labyrinthum, durum illum neruum produxit, qui maxima quidem sui parte latum buccarum aperit musculum: exigua uerò, quae reliqua est, neruis à tertia coniugatio ne, ad temporales musculos pertinentibus, opitulatur. Ad cuius quidem generationem & deductionem, os illud lapideum fuit maximè & opportunum, & aptum. Duos porrò mihi neruos oncipias, unum quidem omnium durissimum, alterum contrà mollissimum, ac denique tertium in 10 ter utrunque, medium ad aequilibrium. Qui igitur inter medium hunc sunt & durissimum, omnes simul duros: reliquos uerò alios, qui ab eodem medio sunt usque ad mollissimum, appelles molles. Ac duros quidem ad motum esse optimè comparatos, ad sensum contrà ineptissimos, iudices. Rursus mollibus esse ad sensum aptitudinem exa ctiorem: sicuti imbecillitatem ad robur actionis Neruorum igitur omnium durorum principium est spinalis medulla: durissimorum autem, eius finis inferior. Cerebrum uerò est omnium neruorum mollium origo: ut mollissimorum, quod in medio anteriorum eius partium consistit. At substantiae mediorum neruorum principium ea regio est, quà cerebrum & spinalis medulla iunguntur. Caeterum mollium neruorum, alij quidem procedentes siccescunt, ob idque motorij euadunt: alij uerò perpetuò propriam naturam retinent, ut qui ad uentriculum deferuntur, quos sensificos semper manere oportebat. Rursus, neruorum tertię coniugationis, qui ad ossa quidem maxillae inferioris descendunt, magnosque dentes* praetergrediuntur, ij exiccati, & duriores effecti, iuxtaque dentes caninos elapsi, in labiorum musculos disperguntur. Qui uerò per oculorum cauitates ad malarum ossa pertinent, adeò etiam duri sunt redditi in transitu, ut eos musculos mo ueant, qui in superiori maxilla, & in narium alis consistunt. At gingiuae, dentesque omnes, necnon tota cutis faciei, cum tunica narium interna, à 40 tertia neruorum coniugatione recipiunt propagines,* sed molae quidem conspicuas & magnas, per eam uiam, quae per genam deducitur: gingiuae autem & reliqui dentes, tenues & uix conspi cuas. Ab his uerò neruis, qui ex regione oculorum ad musculos temporales ascendunt, palpebrae, & quae circa supercilia sunt omnia, & frons tota neruos recipit. A neruo autem qui ex caecis foraminibus excidens, temporalibus obscuram mittit distributionem, feruntur quaedam propagines ad glandulas & partes illas quae iuxta aures sunt, atqueadeo ad partes maxillarum tenues Maxima tamen eius nerui pars maxillarum motum ad latera efficit per latum musculum, de quo postea dicendum est. Ipsa uerò cutis pilosa, sensus gratia duntaxat, propagines paucas & tenues instar araneae filorum, ex omnibus subiectis recepit partibus. At cutis frontis, quòd motus uo luntarij sit particeps, cocatque cum subiecta illi musculosa natura, eodemque cum illa motu mo 60 ueatur, fibras neruorum conspicuas adepta est Porrò labiorum cutis adeò coalescit cum muscu lis, ut nec musculum, nec cutim uocare queas, quod ex utrisque conflatum est: quae constructio ad illorum exactam conniuentiam & diductionem requirebatur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
