Latin
PARTIVM LIB. IX
Galenus, Epitome Galeni operum 264
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò per foramen illud quod cernitur in maiori oculi angulo, neruus haudquaquam exiguus ab oculorum cauitate ena tus, in internam narium membranam, atque in pala tum etiam (cuius tunica à crassa meninge prola psa, per foramina oris &narium orta quum sit, ori ac narium membranae est communis) disseminatur. Porrò crassa meninx, tum suturis, tum for tissimis ligamentis, cum supernis cranij partibus atque obliquis connectitur, ut minimè cerebrum comprimat. Partibus uerò anterioribus per exigua quaedam ligamenta, atque imbecilla co haeret: ubi nullam membranam producit, qualis partibus superioribus est pericranios tunica Ad basim autem, ubi crassior est, paucis etiam il li &imbecillis ligamentis fuit opus, quum suopte nutu deorsum semper feratur. Caeterùm in eadem basi portionem quandam à se productam retiformi plexui substrauit, ne scilicet à subiectis ossibus comprimeretur. Conflatur autem ex mul tis ossibus cranium, ut si quando confractum fuerit, rupturae eius per totum non progredian tur. Verùm cùm caput ueluti pręlonga quaedam sphaera sit, iure una quidem sutura recta per me dium ipsius à posterioribus ad anteriora est extensa: duae autem transuersae hanc excipiunt: quarum posterior quidem labdoades, anterior coronalis uocatur. Fitque ex illis tribus suturis figura TE literę similis. In acutis tamen &turbinatis capitibus, non omnes eae suturę cernuntur. Sunt autem in uniuersum tres capitum acutorum figurae. Prima est, ubi caput anteriorem simul &posteriorem eminentiam amisit. Duae uerò aliae figurae sunt, quarum altera quidem in fronte, altera rursus in occipitio nullam eminentiam habet. At suturae capitis rotundi &sphaerici, X graecae iterae sunt persimiles. Vbi caput in occipitio nul lum habet tumorem, perit labdoades sutura, resta &coronali manente, ex quibus constat sutura instar literae T. Similiter cùm frontis eminentia perierit, dispungitur coronalis, relictis re cta &labdoede, quae literam L reuersam constituunt. At uerò quae à media sutura aequidistant, &ad utranque aurem constitutae, secundum capitis longitudinem deferuntur, rectè squamc sae agglutinationes uocantur: quum non hic ut in suturis ossa sese mutuò ingrediantur, sed exte nuata in subtiles quasdam squamas, ad maiorem firmitudinem earum partium, supra ossa descen dentia applicentur. Ossium autem in temporibus compositiones atque structurae, sicuti &quae in superiori maxilla cernuntur, suturae mihi planè esse uidentur.