Latin
29.1 to 29.4
Galenus, Epitome Galeni operum 29.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
GAL. DE CONSTIT. situs loci aestimandus est, quando astringente me dicamento opus fuerit. Quia si medicamentum ipsum astringens potest eò peruenire, nil ueta quo minus ipsum administremus. Sin minus, ca uendum tunc, ne humorem ex uicinis partibus in affectum locum pellamus. Quare uel aliquid admiscendum astringenti medicamento est, quod eò uirtutem illius perducat: uel ab illius usu ir totum fuerit supersedendum. Ac de his quidem iam dicta sufficiant. Deinceps nonnihil de praesagio dicendum, cuius artem qui constituere ui luerit, is necesse habet prius examinasse, an sicuti cuilibet rei animatae proprium uitae spacium con stitutum est à natura, sic etiam omnibus morbis: ut nullo deinde pacto, si sit alicui illorum à natura constiturum bimestre tempus, possit i quatuor diebus absolui: an uerò &in longum protrahi, &celerrimè possit finiri. Vbi igitur ex crementa in locum aliquem decubuerint, nec d fluant amplius, si cuiusque humoris naturam ex 20 plorauerimus, facilè artificiali quadam coniectu ra concoctionis rationem &tempus deprehen demus: modò cętera omnia rectè circa aegrotan tem tractentur. Nam quicquid erroris fuerit in his commissum, erit profectò in causa, ut uel serius morbus soluatur, uel mors celerius aduentet. Quare tunc sanè praesagia sunt euentura, ubi &medicus pręstantissimus fuerit, &aeger in nu lo delinquat. Medicus igitur his duobus, morbo inquam &naturae, ueluti colluctantibus, sem 3 per mentem intendit: ac dum discernit quodnam horum robustius sit, primùm quidem suum de salute hominis aut interitu, praesagium depro mit. Dein uerò, quò alterum altero fortius esse nouit, eò &illius praefinitum tempus agnoscit. Vt enim celerrimè morbus soluendus est si uires sint ualidiores: sic citò mors aduentabit, si hae im becilles fuerint, morbus autem uehemens. Sec magnitudo excessus horum tempus indicabit. Naturae robur ex proprijs illius actionibus con prehendes, maximè uerò ex pulsu.