Latin
GAL. DE CONSTIT
Galenus, Epitome Galeni operum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Affectiones uerò quae ta lem procliuitatem gignunt, per contraria sunt cor rigendae: si tamen haec res summatim tractanda est: nam si transigenda particulatim, omne exuberans est uacuandum: sic ut prius sit distinguenda exuberandi ratio, quantitate ne an qualitate aut utraque etiam ratione exuberet. Ac deinde, quod potest iterum ad naturalem statum redire sic per contraria alteretur, ut quod crassum lentumque est, tenue fiat: quod tenue, crassius redda tur: ambo uerò pariter concoquantur: obstru ctiones praeterea aperiantur: quae toto genere existunt praeter naturam, quemadmodum uenena animalium, tum alterentur, tum euacuentur. Alte ratio autem per contraria fiat, quae uel tota substantia aduersantur, uel altera, uel utraque qualita te. At euacuatio, per ea quę trahendi uim habent Caeterum haec omnia quibus sint peragenda rem dijs, ab ipsis morbis petendum est. Quin si om nes pariter humores accreuerint, praecipua ipso rum uacuatio erit per sectam uenam. Deinde ue rò per frictiones, per exercitia, per balneas, pe inediam. Nec alia etiam erit uacuandi ratio, cun solus sanguis excesserit. Vbi autem flauae uel atra bilis succus, uel scrosus humor contineatur in pri mis uenis, purgandi tales humores sunt ijs, qua aluum commoueant. Si in alijs tenuia &aquosa ex crementa fuerint, per urinam: si biliosiora, per purgatoria. Possunt tamen &tenuia etiam alui deiectione purgari. Sed quae totum corporis ha bitum occupaueriunt, cùm tenuia fuerint, aut su dore, aut medicamentis, quae cuti applicita, uim exiccandi habent: cùm uerò biliosa, primùm qui dem purgatione egent, mox euacuatione per cu tim. At cum pituitosus succus exuberarit, si salsus sit, est purgandus. Si* acidus, experiundum 40 an possimus eum alterare: &longè etiam magi si dulcis fuerit, erit enim is concoctu facilior. Por rò ad concoctionem conducit quies, calfacti modica, cibi parcus usus, boni tamen succi, po tus uini parum calfacientis, moderata frictio, mediocris usus calidarum aquarum, insuperque cibi atque medicamenta moderatè calfacientia. Obstru ctiones reserant quaecunque uel esculenta, uel me dicamenta attenuantia. In quibus autem nulla causa, nullusque affectus praeter naturam est, sed cum gracilitare, sola imbecillitas uirium, ij facile in naturalem habitum reducentur, si moderatis ci bis &motionibus reficiantur. At materias quibus hi alendi instaurandique sint, in opere de sanitate tuenda explicuimus. Ne tamen deesse aliquid huic sermoni uideatur, non modò ipsius ana leptices, sed uniuersi etiam salubris negocij methodus, hoc quoque loco repetenda est. Si solum hoc eueniret corpori, ut in halitus difflaretur, &subinde inaniretur, cibus potusque defectum illum sarcire posset. Quia uerò humorum copia, prauaqu excrementa gignuntur egemus exercitationibus: quarum nimirum est munus, superfluum succum uacuare, excrementa uerò concoquere &ex purgare: si tamen causae omnes uitentur, à quibus solet uitiari sanitas, refrigeratio inquam, aestus,