# Epitome Galeni operum 321.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 321.1 to 321.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/321.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/321.1

Vtilitatis partium cognitio, chirurgos facit intrepidos. Animam delite scere in corde, quibus Chrysip rus rationibus uitatur proba re. Animae sedem existimari debe re particulam, quae primò, dum annuimus, mo netur. Assumptiones propriae, substatialesque Secunda analy tica. Cordi quae in fiunt. Cordis situs, positioque. Vmbilici regionem in toto cor pore esse ad amussim mediam. Aspera arteria Arteria venosa iungit cordi pul mones. de Hippocratis & Platonis placitis, lib. II. Nam primus desideratur etiam in graeco exemplari. Orrò Chrysippus his friuolis assumptionibus, animam rationalem delitescere in corde persuadere co 10 natur, quòd dum animi sententiam exprimimus, atque indicantes nosip sos, hanc uocem, Ego, proferimus, in priori syllaba, E, os & mentum inferius ueluti ad pectora deducamus: quodque etiam manum interdum admoueamus pectori, similiter indicantes nosipsos: ut cùm dicimus, mihi hoc conuenit. Caeterum quòd etiam nasum similiter homines quandoque attingunt, dicentes, mihi hoc da, tametsi in eo anima non resideat, omnino esse oblitus uidetur. Cur autem, dum concedimus aliquid annuentes capite, in quam partem ipsum flectimus, in illa principium animi esse potius ostendimus, quàm in ea quae mouetur? Etenim quae primum in nobis mo uetur particula, dum annuimus, eam nimirum pro pabilius est animę principium in se continere, quàm aliarum ullam, ad quam motu perfertur: ut interim llos homines non commemorem, qui capite renuunt, cùm assentiuntur. Oportebat itaque ab ipsa rei substantia, quam tractabat, Chrysippum orsum, tum per conuenientes, tum per proprias assumptiones inuestigare. Nam quae demonstrationes ab ea rei substantia recedunt, ut minimè scientificae sunt, sic eas aut exercitatorias probabiles ue, siue dialecticas, aut rhetoricas, aut denique sophisticas nominaueris. Ac traditum sanè à ueteribus de singulis est: de sophisticis quidem, in elenchis: de rhetoricis autem, in rhetoricis artibus: in topicis, de dialecticis: sicuti in libris de demonstratione (quae dicuntur secunda analytica) de 4. scientificis: in quibus omnibus, qui rectè demonstraturus est, sese oportet exerceat.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
