# Epitome Galeni operum 321.5-6

Galenus, Epitome Galeni operum, 321.5 to 321.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/321.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/321.5

Quia igitur propositum est nobis considerare, num animae principatus in corde consistat, omnia quae cordi insunt, & à quibus demonstrationes desumi possunt, dinumeremus. Cordi sanè insunt, situs, magnitudo, plexus, conformatio, dispositio, & motus. Situm autem est cor, thoracis quidem ratione, quodammodo medium magis: totius uerò ani mantis respectu, tantò superius medijs partibus 50 eius, quantò ab umbilici regionibus (quae ad amussim sunt mediae) distat. Versus ipsam etiam arteriam asperam, per quam respiramus, ita quodammodo situm est, ut per medium pulmonem ci committatur. Nam ex sinistro cordis uentriculo ar teria quaedam uenosa in pulmonum fibras dissemi natur, ad cuius quidem numerosas propagines, fines asperae arteriae perueniunt, quae & ipsa in to tum uiscus simili distribuitur modo, quo arteria uenosa. Quin etiam iuxta pulmonem ita locatum 60 est cor, ut extrinsecus ab eo undique contegatur. Verùm neque ex situ, neque ex communione cordis cum illis partibus, licet eius quod petimus scientificum ullum argumentum discere: quandoquidem nondum per ea colligitur, cor ET PLAT. LIB. II.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
