# Epitome Galeni operum 324

Galenus, Epitome Galeni operum, TIVM FINIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/324

Argumenta au tem Zenonis, Diogenis Babylonij, & Chrysipi, quibus freti, in corde rationalem animam ha bitare, ab eoque emitti uocem contendunt, in hoc unum ferè conspirant omnia: Vnde uox ac ser 10 mo eliditur, illic necessum est fiat ratiocinatio intelligentiaque, & meditatio omnis, ibidemque etiam mens delitescat. (Est enim sermo ueluti mentis nuncius, qui ex ea procedit: nec alia existit uocis origo, alia animę pars pręcipua) Atqu lox & sermo, qui uox articulata est, à pectore proficiscuntur, cùm per asperam emittantur arteriam, id quod non fieret si à cerebro emitterentur. Mens igitur & omnes eius actiones, in pectore, ac praecipuè circa cor, non in capite, delitescunt. Quae quidem argumentatio facilè redargui potest. Primò siquidem, dum situs obser uantes propinquitatem, aiunt, si ex cerebro sermo oriretur, non per asperam arteriam procede ret, perperam hallucinantur: cùm nimirum mens ipsa, aut uoluntas (siue eam in cerebro, siue in corde posueris) quaelibet instrumenta, etiam longissimè sita, actutùm mouere possit, nihil ex in teruallo, ad celeritatem, impedimenti recipiens Vt enim nullum sensibile tempus est, interea 30 dum particula uulneratur, & ipsum animal sentit: ita nec interim dum homo respirare aut loqui uult, atque ipsam actionem obit. Quare ni hil prohibet, quò minus uoce per asperam arteriam emissa, cerebrum motus asperae arteriae sit causa. Falluntur etiam secundò, sermonem procedere ex mente dicentes. Sermo quippe, aut uox significatiua, à mente (quemadmodum uo luntaria omnia) non tamen ex mente, sed ex sumno gutture, quod larynx dicitur, proficiscitur. Prius autem nondum uox, id quod effertur, extitit: sed materia quaedam uocis (quam efflationem aut sibilum uocamus) ex asperis arterijs profecta, quarum nulla cor attingit: id quod cer tè sensui manifestum cùm sit, fidem ex seipso facit. Ergo non dicemus, ut illi, unde sermo emittitur, illic etiam ratiocinationem fieri: sed, à qua parte sermo emittitur, secundum illam quoque, & in illa fieri ipsam ratiocinationem, quae principis animae est actio. Licet nanque pro mente principem animae partem dicere, sicuti & dominantem, imperantem, praesidentem, ratiocinan tem, atque intelligentem. Iam uerò cùm tria uaorum genera, uenae scilicet, arteriae, & nerui, ce rebro cor connectant: si primum quidem ea in superiori & inferiore ceruicis regione funiculis exceperis ualidis, ne sanguinis perfusio magna sequatur: dein autem, uinculorum medium secueris: uidebis planè, ipsis quidem neruis qui iuxta arterias consistunt incisis, statim obmutescere animal, illaesis alijs uniuersis actionibus: ar terijs autem solis aut sectis, aut interceptis, minimè reddi animal mutum, priuari tamen pulsu omnes quae supra uulnus aut uinculum sunt, eius particulas: ijs quae infrà consistunt, semper eodem ET PLAT. LIB. II.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
