# Epitome Galeni operum 325.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 325.1 to 325.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/325.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/325.1

modo pulsantibus: uenis denique aut incisis aut interceptis, nullam manifestè aboleri functionem, Vnde liquidò constat, neque cor, ad pulsuum motum terebro egere: neque cerebrum corde, ut sentiat animal, opereturque pro uoluntatis imperio. Porrò si intelligendo, discendo, docendoue, nullus insignis motus in corde apparet: in omnibus autem perturbationibus is manifestè innotescit (quod etia Chrysippus confirmat) clarum utique euadit, ratiocinatricem animae facultatem non esse in corde: irrationalem autem, & affectibus obnoxiam, in ipso comprehendi. Caeterùm qui per cardial. giam cor dolere autumant, uocis aequiuocationem non sentiunt, qua nimirum os uentriculi ue teres cor appellabant. Quae pars cùm ab acri bus humoribus irritatur, tali sensu tristitiae afficitur: id quod maximè ijs contingere solet, qu impendio diutius à cibo abstinuerunt, praecipuè post exercitationes uehementes. Nam exercitatis ualentius, in uentriculo flaua bilis colligitur à qua morsi, cardialgia laborant. Ad hęc autem etiam si concesserimus, cor primum omnium particularum formari, non ob id tamen inferre opor rebit, cor initium facultate existere, sed secundum generationem. Quòd autem cor primum omnium particularum moueri incipiat, atque ultimum cesset, ostendit quidem, id motus initium esse, non tamen omnis, sed solius qui in pulsibus est: qui genere à uoluntario differt, cuius cerebrum origo existit. Quòd si nobis obijciant, in corde copiam neruorum conspici: respondebimus, non neruos, sed neruosa quaedam esse corpora in corde, quae specie solùm neruis respondent, non actione & usu. Dicunt praeterea, in corde consistere nutritionis animalium originem, ac proinde in eo uim ratiocinatricem esse debere. Verùm in utroque mentiuntur lemmate. Nam primum nutrimenti principium sunt os, stomachus, & uentriculus: alterum, meseraicae uenae in quibus primis fit sanguis: tertium iecur ipsum: quartum post iecur, uena caua, in qua prima purus à recrementis sanguis relinquitur: ab hac enim, quemadmodum aliae omnes animalis particulae, cor alimentum recipit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
