# Epitome Galeni operum 325.5-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 325.5 to 325.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/325.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/325.5

Sed nec si cor nutritionis esse principium admitteremus, consequens esset, in qua parte id genus principium est, in eadem ratiocinatricem facultatem haberi. Praeterea ubi aiunt, unde spiritus suggeritur, ibi dem esse animae principatum: cogimur id conce dere, si quidem de animali spiritu intelligant. Vbi uerò postea subdunt, ex corde spiritum suppeditari, uitalem quidem fatebimur, animalem autem non item. Quòd si neutrum horum spirituum intelligere se fateantur, sed naturalem, qui sicco humidoque alimento proportione respondet, au dient dicentem Hippocratem: Principium alimenti spiritus, os est, nasus, aspera arteria, pulmo, ac reliqua perspiratio: quibus sanè instrumentis initium motus à capite nos transmitti fa temur. An uerò animae substantia sit euaporatio siue ex alimento, siue ex spiritu, hac de re nihil ad praesens in dubium uertimus, ne per omnia Dio geni uideamur infesti esse, qui sanguinem esse animam, ut Empedocles & Critias, existimauit, GA. Cor ad pulsuam motum non eget cerebro Cerebrum non eger orde, vt sintiit & moueatur animal. Animam irrationalent, affectiiusque obnoxiam in corde compre hendi. Os ventriculi reteres cor noninabant Os ventricul quibus praecipue irritetur Cardialgia. Nutrimenti principia, Meseraicas venas primum consi cere sanguinem. Cauam venam sug gerere alimen tum vniuerso corpori. Spiritus vitalis a corde nascitur Spiritus naturalis. Principium ali menti spiritus Animam esse sanguinem qui putarint. GAL. DD PLAC. HIPP. ET PLAT. LIB. III. obtinet, hanc ratio ad animum, siue iracunRationem praeesse

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
