Latin
333.5 to 333.6
Galenus, Epitome Galeni operum 333.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò pueris multò plures &uehementiores quàm adultis oboriuntur affectus: quum à nullo docti nagistro, sed naturali ductu illi omnes ad uoluptates flectantur, auersentur autem labores. Videmus enim ipsos &irascentes, &calcitrantes, &mordentes, &praeualere cupientes, ut nonnulla animantia, nullo praemio proposito, praeter ipsam uictoriam. Neque uerò à ratione impetu eorum coërceri dicere possis, ut qui rationem necdum habeant: neque quòd non innumeris affectibus implicentur. At ubi processerint, quoniam ad honestum, naturalem quandam propensionem habent, &erubescunt peccantes, &iustitiam, aliasque uirtutes amplectuntur, facientes plurima secundum earum notiones: etsi prius, quum essent parui, ex affectu uiuerent, nullamque praeceptorum ex ratione curam haberent. Cae rerum animae constitutiones, ex diuersis corporis temperamentis oriuntur: quum uideamus a nimalium, quae lati pectoris &calidiora sunt, omnia sortiri naturam iracundiorem: ut timidiorem, quae latis coxis, &frigidiora. Ac secundum uarietatem regionum, haud parum etiam moribus homines ad timorem &audaciam, uel uo ET PLAT. LIB. V.